Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —,

sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi. Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis

p.360
obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam.

En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt! Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque gladiorum.

Hoc cultu nitentes vos accepi et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia —

Imperium maximae terrarum parti inposui. Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda.

Nee pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt.

Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo:

liberate oculos meos, ingratissimi cives! Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege

p.361
redeuntes! obviam ibunt desertoribus transfugisque!

Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me uno sit.”

Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.