Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.

tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed

ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.

συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.

tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat --- peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc

λάπισμα; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset. sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην.
αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεισ
inquit Πλάτων
oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkais.

illaἀλίμενα video tibi non probari. quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus.

viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent fortiores. de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.

nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat. διατροπὴν Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.

tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius. Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris iii Idus Mart. datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.