Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse

  1. πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα,
multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam. hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.

novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.