Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

obsecro te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam reducas. crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. velim idem Pompeius faciat. qui ut adduci tali tempore ad ullam condicionem possit magis opto quam spero. sed cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.

quod Lentulum consulem meum voluisti hic remanere,

Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. nam illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. qui si passus esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone nostro avertisset, minus miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis potius esse quam consulem. quod si voluerit tibi obtemperare et nobis de Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere, incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et Caesarem coniungi posse. quod si factum erit, me satis vixisse putabo.

factum Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret. Balbi mei tuique adventu delectatum te valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, verissime scripsisse.