Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum ἥρωα iudico. facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut

aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem. cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶσ. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρατήγητοσ tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?

nec vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari. nihil esse timidius constat, nihil perturbatius. itaque nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video. spes omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus. nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. quid futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.

itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus ad urbem proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres

quid faciendum putes primum πρὸσ τὸ (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est. is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.

reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura.

μάντισ δ'
loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. aenigma Oppiorum ex Velia plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.