Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.

nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. vidi Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem; plena timoris et erroris omnia. ille iter Larinum; ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. inde utrum consistere uspiam velit an mare transire nescitur. si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. nam istum quidem quoius Φαλαρισμὸν times omnia taeterrime facturum puto. nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec aerarium clausum tardabit.

sed haec, ut scribis, cito sciemus. interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens. acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium quid agam aut quo me pacto geram. demittamne me penitus in causam? non deterreor periculo

sed dirumpor dolore. tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur?
αἰδέομαι Τρῶασ
nec solum civis sed etiam amici officio revocor; etsi frangor saepe misericordia puerorum.

ut igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes. M'. quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem. me cum multa tum etiam lictores impediunt. nihil vidi umquam quod minus explicari posset. itaque a te nihildum certi exquiro sed quid videatur. denique ipsam ἀπορίαν tuam cupio cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat

si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed minus prodest. non enim habet cui prosit eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum discessisse illum. nos quidem pro certo habebamus.

et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.