Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas ante diem v Kal. Perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi Pompeius Crassum a se in Albano exspectari ante diem iiii Kal.; is cum venisset, Romam eum et se statim venturos ut rationes cum publicanis putarent. quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur. id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam venerit ad me mittas velim.

nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio) Dionysio qui te omnisque vos salutat.

οὐδὲν
qua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec
metuo tamen ne mihi sermo desit. †abs te opere† delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.