Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum

emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†.
rides
inquies
in talibus rebus?
quid faciam? plorando fessus sum.

di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego tuas litteras vehementer exspecto.