Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. exspectat animus quidnam agam de K. Mart.. misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti utraque.

de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. †id quidem mihi videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis †dare†.