Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me

puderet tui ne ridicule †micillus†, nec me hercule scripsi aliter ac si πρὸσ ἴσον ὅμοιόνque scriberem. bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et ἀκολακεύτωσ et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.

de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.