Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen

αἰδέομαι.
quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.

de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.