Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.

ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.

Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. mihi est in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, †aut erat†, constantius respondisse.