Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, L navis delatas uticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat. sed auctor nullius rei quisquam. habes quae, dum tu abes, locuti sint. ludi interea Praeneste. ibi Hirtius et isti omnes.

et quidem ludi dies viii. quae cenae, quae deliciae! res interea fortasse transacta est. o miros homines! at Balbus aedificat; τί γὰρ αὐτῷ μέλει; verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne βεβίωται? tu interea dormis. iam explicandum est πρόβλημα, si quid acturus es. si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa? iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.