Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.

crede
inquis
mihi.
credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.
vestrum
plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae
numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. †recipio tempore me domo te nunc†.

ad Oppium et Balbum scripsi et quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.

Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.

de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.

de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L.

vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.