Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.

quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.

pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est. neque

enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Idibus Iuniis ex castris.