Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

certe, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis. non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi

  1. strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse.

de re p. quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio. de comitiis consularibus incertissima est existimatio. ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit. hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo. syngrapham Sittianam tibi commendo. commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.