de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et[*](ut et et ut A) sui et Metrodori memoria colatur.

haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putare[*](putare edd. putari) ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint,[*](sunt R) fiat ad unum tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis.

At habetur!
Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento
p.79
cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere?[*](ad nos pertinere post mortem A) haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est.

quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. et[*](sustul. P. Man. et Lamb.) Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico— nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.

Sed ut ad propositum[*](propositum propositum revertamur N2 (rev. in marg. add.), V)—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,[*](is tum Lamb. istum A1RN iste A2BEV) cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor.

Iam illud[*](illudp. 18, 19 sq.) quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est,[*](est potestate A) quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit,

mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo.

Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.[*](possum BE) quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non

p.80
nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi[*](iocundi V iucunde A iocunde BERN) acti labores', nec male Euripides— concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—:
Suavi/s laborum est praeteritorum me/moria.
[*](memoria est praeteritorum BE) Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius[*](Caius graius B gravis E) Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.[*](obruentur dett. obruerentur)

sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates[*](animi voluptates voluptas animi BE e om. A1BEN) esse e corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere[*](tanto opere B tanta opere R) derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis[*](se omnis N se omnes BEV omnis A se causas R) secum libidinum voluptates abstulisse.[*](abstulisse libidinum voluptates BE) Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo[*](mortuo potuit BE) permanere? effluit[*](effluit Se. (cf. p. 18, 19; 79, 23; inter e et f excidit ef); fluit ARNV; in B et E pro hac voce compendium est, quod in E apud Mdv. sumitur pro etc., deinde in utroque cod. littera prima in igitur solito maior et rubro colore exarata; in E praeterea spatio relicto novus versus incipit ) igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi[*](penitendi) quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens:

Desine, Roma, tuos hostes
reliquaque praeclare:
Nam tibi
p.81
moenimenta[*](moenimenta RKl. monimenta AERN monumenta BV mu- nimenta Mur. (Var. lect. XI 1) ) mei peperere[*](peperere BE repperere A reperere NV reperire R) labores.
[*](Nam E namque (fuitne praeclare, nam Quae tibi ... labores!? in quo dubitari possit, utrum Ciceroni an Ennio tribuendum sit illud nam)) Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.

Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis,[*](dicitisp. 24, 15—22 (—referri)) omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores[*](ad corporis voluptates acac et R nihilne te] nichil tene BE dolores om. BE) pertinere?

nihilne te delectat umquam —video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poe+ma,[*](ponam poëma dett. poema ponam ABEN postea ponam V ponam (om. poëma) R) orationem cum aut[*](cum aut aut cum BE) scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio, villa Luculli[*](Luculli dett. lucilli)—nam si

tuam
dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo[*](in eo ARNV om. BE) perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri,[*](referri Lamb. referre) aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.

Quod vero a te disputatum est[*](disputatum estp. 24, 22 (nec ob eam) —30) maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id[*](qui id B quid id E quid ARNV) probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?[*](plus quam ego ipse gaudeat E om. ABRNV)

animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator[*](animo voluptas ... gratulatur (v. 27) del. Brem. ) laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum

p.82
efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptates percipiat omnibusque partibus maiores[*](maioris ABEN1 ) quam corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque dolores[*](animi enim dolores quoque Mdv. ) percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.

Quare aliud aliquod,[*](aliquod Lamb. aliquid) Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque[*](quaeque N2V quaque ABER quamque N1 ) natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut [*](add. C. F. W. Mue.) appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur;

videmus in quodam volucrium[*](volucrium Charis. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil I p. 146); volucrum ARNV voluerunt BE) genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue[*](praecipui P. Man. sec. Mdv. ) a natura nihil datum esse dicemus?[*](esse dicemus datum BE)

Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese[*](ex sese fundit BEV) pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore[*](multo labore labores multo B labore multo E) quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis

p.83
artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur?

ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra[*](mari ... terra Bai. in ed. min.; maria ... terram) navigavisset,[*](navigasset NV) si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.

ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te[*](in te AN inte R vite V inde BE) quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi,[*](que tibi B) ut reliquae corporis[*](corporis om. BE) partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.[*](videbantur R)

Quid?[*](quod BE cf. p. 3, 6 sqq. ) si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt.

Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate[*](in maxima voluptate BE in voluptate maxima R) nullo intervallo

p.84
interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.

sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui[*](qui om. AN1 ) carebant inertes a maioribus[*](a maioribus EVN2 maioribus N1 amori- bus ABR) nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit,[*](esse decernit esse om. BE decerit B dicerint E decreverit esse R) non cum ea parte animi, in [*](add. edd.) qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di,[*](dii AR dy BE dij NV) ut vos etiam putatis, qui possint[*](possint Lamb. possunt) esse beati, cum voluptates corpore percipere[*](percipere V pcipe N percipe AR percipi BE) non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint, cur similem animi usum in sapiente[*](in sapienti B insapienti E) esse nolitis.

Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut[*](aut (post Philippi) om. R) Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum[*](voluptatum dett. utilitatum) diceretur. non elogia[*](elogia edd. eulogia) monimentorum id significant, velut hoc ad portam:

Hunc unum[*](Hunc unum Ern. uno cum ABER uno cu j (j ex corr. m. alt.; voluisse videtur scriba uno cui) N ymo cum V) plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.

Idne

p.85
consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,[*](fuisse populi A) quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla[*](vincula BEV) concordiae. nec enim, cum tua causa[*](tua causa NV tuā causā AR tuam causam BE) cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.[*](sua causa commodaverit (comod. N) NV suā causā co. AR suam commodaverit causam BE) maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas[*](honestas marg. ed. Cratandr. honesta (in N ab alt. m. in marg. add. = vel honestatis)) natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere,[*](mererere cod. Paris. Madvigii merere) cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos[*](fugiendos RNV figiendos A fingendo BE) tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.

elicerem[*](Elicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem a poster. man. in marg. add. in N)) ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem

p.86
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.

Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.

Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.

Recte, inquit, intellegis.

Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.

Eiuro,[*](Eiuro Gz. Iuro (Itiro R)) inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius,[*](levius BENV levius an le- nius incert. in R) hic Stoicorum more nos vexat.

Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.

Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.