de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros[*](nostros philosophos BE) esset.

sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontando[*](percontando A2 percun- tando NV percunctando A1BE per cunctando R) atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,[*](ea haec R) quae ii[*](ii hi BER hii A hij NV) respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas[*](archesilas A acesilaos N achesilas V) eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum[*](eum om. RNV) qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam[*](etiam om. BER) in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut

p.33
facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri[*](sibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V) dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.

non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,[*](reprehendas BE) nusquam orationem rapidam cœrceas.

Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.

hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic[*](hic Se. hoc ARNV (h_ vel h_ = hoc, h_ N p. 1, 7 vel h N 37, 30 = hic); hac BE) scire qualis sit,[*](qualis sit BERNV quali sunt A1 quales A2 ) nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?

atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas[*](definiebasp. 13, 14 sqq.(cf. p. 5, 25 sqq.);19, 3 sqq.) id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses

p.34
aut quod esset natura adpetendum[*](adp. AR app) aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem,[*](nunc om. R (Modo aū = autem idem), N (Modo idem), V) nisi molestum est, quoniam[*](quoniam quō A quo BE) tibi non omnino displicet definire[*](definire diffinire N2V finire) et id facis, cum vis, velim definias[*](definias definiri R) quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.

Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas[*](quaeso Gz. quasi A1BE quam A2 qua fit R; om. N (ubi de quo ... voluptas excid. et in mg. add.), V) nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?

Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer habere bene cognitam[*](cognitam bene BE) voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.

Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et[*](quid et Brem. quidē ABENV quid sit R) quale sit, nesciat!

Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.

Quonam,[*](quo nam N quoniam) inquit, modo?

Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.

Quid ergo?

istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat?

Non semper, inquam; nam interdum nimis[*](nimis minus R) etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se

p.35
posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur?

Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!

Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt.

Verum hoc loco sumo verbis[*](de verbis Non. p. 396 ) his eandem certe[*](certe om. Non. p. 396 ) vim voluptatis[*](Verum ... voluptatisNon. p. 396) Epicurum nosse[*](non esse vel non nosse Non. ) quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.[*](hilaretur N2 Non. hiaretur ABERN1 yarēt sequente spatio 4 fere litt. V) Graece h(donh/n,[*](hedoneum Non. ) Latine voluptatem vocant.[*](verum ... vocantNon. p. 121)

Quid est igitur, inquit, quod requiras?

Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.

Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.

Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid[*](quid quod ANV) dicat esse summum bonum,[*](bonum summum BE) quo putet omnia referri oportere?

Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.

Quid? idem iste, inquam,[*](inquam om. R) de voluptate quid sentit?

Negat esse eam, inquit, propter se expetendam.

Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere.

Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante[*](paulo anteI 37—39) docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio.

p.36

Non[*](Non cum non RN' tum non N2 tum vero (~uo) V; tuum non dolere Lamb. ) dolere, inquam, istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.

Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius.

Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas?

Quis istud possit, inquit, negare?

Eademne, quae restincta siti?

Immo alio genere; restincta enim sitis[*](enim om. RN (siti immo alio genere restincta enim om. V)) stabilitatem voluptatis habet, inquit,[*](inquit om. BE) illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.

Cur igitur, inquam, res tam dissimiles[*](dissimiles (etiam A2)] difficiles A1 ) eodem nomine appellas?

Quid paulo ante,[*](paulo antep. 17, 17 sqq.) inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri voluptatem?

Memini vero, inquam; sed tu istuc[*](tu quidem istuc V) dixti[*](dixisti RNV) bene Latine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poe+ma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis[*](dissimilis dissimiliter RNV) efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui[*](qui Dav. quae (que); in BE compend. incert. ) faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.

p.37

An potest, inquit ille,[*](ille inquit BE) quicquam esse suavius quam nihil dolere?

Immo sit sane nihil melius, inquam—nondum enim id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia?

Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest.

Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere?

quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum.[*](suspectum subiectum R) itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est—est autem dictum non parum saepe—, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit h(donh/ Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt?[*](voluerint BE) quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit,[*](philosophus qui futurus sit A (cf. Iw. Mue. II p. 10 sq.); qui futurus sit philosophus BE) scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis[*](pagis cod. 1 Eliens. Davisii, Turneb. adversar. IV8; plagis) omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.

ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille h(donh/n. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt,

p.38
qui Latine sciunt,[*](qui latine sciunt qui ubique sunt BE) duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatis[*](iocunditatis suavem BE) in corpore. nam et ille apud Trabeam
voluptatem animi nimiam
laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui
omnibus laetitiis laetum
esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore.

in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta/nta laetitia au/ctus sum, ut nihil co/nstet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam hae/c inter nos nu/per notitia a/dmodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur[*](excrucietur BE) summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.

Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? et tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui skoteino/s perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa,

p.39
ut mathematici, sed de illustri et facili et iam[*](et iam P. Man. etiam (eciam V)) in vulgus pervagata loquitur.[*](loquitur (i in ras.) N loquatur (etiam A))

Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.

si enim idem dicit,[*](dicat RNV) quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putat[*](putat BE putat dicat ARN dicat V) adiungendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,[*](est enim BEN) qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum,[*](equidem sum Mdv. quidem sumus ARNV sumus BE) credo item[*](item Ernest. idem ABER2N1V quidem N2 et fort. R1, ubi littera i scripta est super ras. (////dē), cuius in loco fuisse potest q) vos, nec[*](vos AN1V nos BERN2 ) in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?

Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.

Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?

p.40

Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram[*](dixeramp. 13, 7 sq.) hoc ipsum providens, dialecticas captiones.

Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare?

Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.

Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni[*](pugni edd. pugnis) similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.

sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit[*](quidque sit sit quidque A) et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere[*](doceri R dicere V) vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut

  1. Omnés Danai atque Mycénenses.[*](atque Lamb. aut (a E))
  2. Attica pubes
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut[*](ut edd. aut (in V ut probat excid.) )
p.41
probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et duobus ultimis uteretur.

multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus[*](quidem rebus rebus quidem BE quidem tibi V) numeret voluptatem.

duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum —nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo[*](nullo modo fieri BE) potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque[*](re neque neque (om. re) BE remque R) tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,[*](appellant A1 ) laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio[*](oratio eius est BE) de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum non edidicit Epicuri kuri/as do/cas, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter: