de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ita, quae mutat, ea corrumpit,[*](mutat ea corrumpit corrumpit mutat ea BE) quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae ei)/dwla [*](idola AR ydola BENV) nominant, quorum incursione[*](incursione E incursionem (etiam A)) non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam a)peiri/an [*](apirian ABERV apiriam N (pi ex corr.)) vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.[*](quottidie BE quotidie NV) quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.

Iam in altera[*](altera in BE) philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh/ [*](logice ABERN loyce V) dicitur, iste vester plane, ut

p.10
mihi quidem videtur, inermis ac nudus[*](nudus mundus BE) est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit,[*](invenit BE) aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit[*](percussit Mdv. percusserit) filium, privavisse[*](privasse BER) se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii.

quid? T.[*](T. Dav. (cf. Iw. Mue. II p.8 sq.); 1 (vel L)) Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?

Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit,[*](suscepit BER)

p.11
ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poe+tarum evolutio, quid tanta tot versuum memoria voluptatis affert?

nec mihi illud dixeris:

Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.
[*](Torquatis edd. torquati ABER torquato NV) Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus[*](Metrodorus P. Man. vero tu) aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista[*](fortasse legendum qui et saperet aliquid et ista) didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei,[*](epicuri BE, R (Ep.), N) sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda.

Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior— est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur —aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.

Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter[*](leniter dett. leuiter) arridens: Tu quidem, inquit, totum[*](Tu quidem inquit totum tum quid totum inquit (inquid B) BE) Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo[*](quoque modo A1 quoque ut modo RN1V quoque ut id modo N2 ) loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena

p.12
dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius.[*](post melius add. in V Etenim quoniam detractis de ho- mine sensibus; idem in N (et enim cet) ab alt. m. in marg. adscr. posito post melius signo eodemque in marg.; melius Etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nichil est necesse est quid ad naturam aut contra sit a natura ipsa iudicari. Et expetendam et dolorem ipsum per se esse. addidisti R (cf. p. 13, 32 sqq. et p. 14, 8 sq.) ) addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones[*](reprehensiones dissenciencium inter se BE) non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.

Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim.

An[*](an dett. at ABENV ad R) me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec dicturum fuisse?

Utrum igitur percurri[*](utrum ergo qui percurri B utrum qui percurri E utrum igitur inquit per- curri A2 ) omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?

Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.

Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem[*](et quidem equidem BEV) tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta

p.13
permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.

Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.

Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari.

Ut placet, inquam.

Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic:

omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec[*](haec ħ BE hoc NV) putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.[*](dulce esse mel R mel dulce A) quorum nihil oportere[*](oportere V oporteret) exquisitis rationibus confirmare, tantum[*](tantum om. BE) satis esse[*](esse satis A) admonere. interesse enim inter[*](inter om. BE) argumentum[*](argumentumque BE argumentatum R augmentatum A) conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta[*](promta AR) et aperta iudicari.[*](indicari NV) etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est,

p.14
necesse est quid aut ad naturam[*](aut ad naturam AR ad naturam (om. aut) BE aut naturam (om. ad) N1 aut secundum naturam N2 aut verum (compend scr) V) aut contra sit a natura ipsa iudicari.[*](post iudicari add. in V voluptatem etiam per se expetendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum; idem in N ab alt. m. in marg. adscr. posito post iudicari signo eo- demque in marg. ) ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et[*](et aut NV) dolorem?

Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.[*](esse. Et fugiendum itaque aiunt (om. expetendam et dolorem ipsum per se esse cf. ad p. 12, 5) R) itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.

Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit[*](natus sit error BE error natus sit V) voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,[*](sit si BE) aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur[*](consecuntur A) magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore[*](dolore et labore BE) magnam aliquam quaerat voluptatem. Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam

p.15
corporis suscipit[*](suscepit BER) laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?

At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti[*](deliniti BEV) atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati[*](obcecati AENV occec) cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat,[*](placeat maxime BE) facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus.[*](repellendus BE depellendus) temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores[*](maioris ABERN1 ) alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores[*](asperioris ABE asperioribus R) repellat.

Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros?

quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti[*](corrupisti cod. Leidens. Madvigii; corripuisti) nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine[*](siccine RN2V sic cine N1 ) eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque[*](atque aut R) in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at[*](at ad A1RV) id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut

p.16
earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus,[*](intelligantur R) tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?

quae fuerit causa, mox videro;[*](video RV) interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis[*](iis si BE) per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—At[*](at N2 (t in ras.), ad ABERV) magnum periculum adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis[*](animum adversionis R) metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.

atque haec ratio late patet. in quo enim maxime consuevit iactare vestra[*](nostra (compend. scr.) BERV) se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento[*](emolimento BE) aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu[*](delectu N deflectu A deffectu R defectu V defluxu BE) rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum[*](inp. R) intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina,[*](disciplinata ABER) quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam

p.17
ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.

itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam[*](quiddam A quoddam) inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur,[*](videretur N (?), Rath.; videtur cum om. R) cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis[*](omnis Morel. omni) autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.

At etiam Athenis, ut e patre[*](epatre AN) audiebam facete et urbane Stoicos irridente,[*](irridente R arridente) statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—

Non est igitur voluptas bonum.
[*](credo ita B (desideraret — voluptas bonum om. E)) Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec[*](nec ulla par A ut ulla pars BE ulla (om. nec et pars) RN illa (om. nec et pars) V) manus esse contenta posset nec
p.18
ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in voluptate est.

Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus[*](possumus BE) dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis,[*](lenis ARN) in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.