Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

o(/ti mo/nos o( sofo\s e)leu/qeros kai\ pa=s a)/frwn dou=los
Omnis sapientis liberos esse et stultos omnis servos.

laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur. quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?

p.1011
— dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem.

quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis. quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit,

suis ea cuique fingitur moribus.
soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.

quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem. servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?

an ille mihi liber, cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto. atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.

at sumus
inquit
principes civitatis.
vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;

sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis

p.1012
locum paene infimum obtinent.
magna
inquit
bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.
gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.

nonne igitur sunt illa festiva?
sunt; nam nos quoque oculos eruditos habemus. sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?

an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur. quid horum est liberi?

quid denique servi non inertis? quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare. quae servitus est, si haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam domini timentur; iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?

p.1013

quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio

eripite nos ex servitute
? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est.
nolite sinere nos cuiquam servire.
in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit?
nisi vobis universis.
dominum mutare, non liber esse volt.
quibus et possumus et debemus.
nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere. sed haec hactenus. ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.