In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus— nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiens[*](ad te pd) te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis[*](publicis om. p), orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquo[*](relinquam pd) haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos.

omnia tibi ista concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus s valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse; quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta. quae cum omnia graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum infinitumque esse videatur.

nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite[*](recognoscite Wurm, edd.) quot et quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret[*](proponerentur pd). primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, —aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium atque a conspectu[*](a (ante conspectu) om. RSD) parentium[*](parentium RSD: parentum Ypd) ac liberum, denique a libero spiritu atque a[*](atque a RS al.: ac G2L: et pd) communi luce seclusum,—haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.

haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causa[*](sine aliqua causa pd) quaestus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, et[*](et tempt. SG3) non per illum omnibus pecuniosissimis[*](pecuniosissimis RSDY: pecuniosis pd) Siculis metum[*](metum om. RSY) propositum et iniectum.

cupio mihi ab illo[*](illo codd.: ipso Halm), iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens praetermisi. habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. non ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite.

itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque reddiderit. primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatum[*](et ad temp. pd) vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium compararat[*](compararat Lamb.: comparat RSD: comparet pd). Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint[*](viderent S). hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam viderit[*](viderit Kornitzer, Zielinski (p. 197): videret codd., edd.); ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur[*](conterebatur pd).

cum autem ver esse coeperat—cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro[*](astro ed. Ascens. 1511: austro codd.) notabat, sed cum rosam viderat tum[*](tunc d) incipere ver arbitrabatur—dabat se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit[*](videret d).nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque[*](usque ad pd) in cubiculum deferebatur. eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat[*](discripserat Halm: descrips. codd.), Veneri iam et libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.

quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis[*](his RSp) oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleant[*](solent pd), quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta[*](dilecta RS) ad libidinem mulier esset. itaque non[*](Atque non Weidner) nullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; si quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem conventumque vitabant. erant autem convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat[*](soleat RSY: solet pd), sed cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam res ad pugnam atque ad manus vocabatur[*](vocabatur RSp: veniebat d). iste enim praetor severus ac diligens, qui[*](qui om. RS) populi Romani[*](pċrċ p: p. r. praetorum RS: praetorum d (iv, §146; v, §81)) legibus numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. itaque erant exitus eius modi ut alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut[*](ut RS: om. pd) fusi sine mente ac sine ullo sensu iacerent,—ut quivis[*](quivis ut Nohl, Muell.), cum aspexisset, non se[*](non ut se RSY) praetoris convivium, sed Cannensem[*](sed Cann. Lamb.: sed ut Cann. RSYp: sed vel Cann. Eberh.) pugnam nequitiae videre arbitraretur.

cum vero aestas summa esse[*](esse iam pd) coeperat, quod tempus omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere consuerunt, propterea quod tum[*](tunc RS) putant obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant ceteri praetores, iste novo quodam genere[*](ex genere pd) imperator pulcherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.

nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum[*](ut primum RSYp) ex alto sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis intenta velis conlocabat. huc ex illa domo praetoria, quae regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo extra illum locum videre posset. in eum autem ipsum locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister libidinis esse posset. huc omnes mulieres, quibuscum iste consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius amicitia, digni vita illa conviviisque veniebant. inter eius modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, consuetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.

huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine[*](ab Rhodio tibicine et 12 Isidori secl. Heraeus) maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia deportaret[*](deportarit Halm). ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo talarique[*](talarique Naugerius: parique RS rell.) tunica versaretur in conviviis muliebribus, non offendebantur homines[*](homines in eo pd (Nonius, p. 358)) neque moleste ferebant abesse a foro[*](a foro SDq al.: foro Rpk) magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque symphoniae, in foro silentium esse summum causarum atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.

hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque imperatoriis[*](imperatoriis corr. qr: imperatoris R: imperatoribus prk) laudibus tegere conaris? hic scilicet est metuendum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus aspiciat, ex mulierum morsu[*](ex mulierum morsu secl. Rau) vestigia libidinis atque nequitiae. di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas!

cognoscentur enim omnia istius[*](istius om. pk) aera illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis fructu dissoluta et compensata sunt.

iam vero, cum in eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet dicere aut[*](aut pd: ac RS: et Z (iii, §23)) coniungere cum istius flagitio cuiusquam praeterea dedecus? non faciam, iudices; omnia vetera praetermittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam, ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,—unum illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo tam rusticanus homo L. Lucullo et[*](et RS: om. pd (i, §60)) M. Cotta consulibus Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus exisset votaque pro imperio suo communique re publica nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque humanas religiones!

O di immortales! quid interest inter mentes hominum et cogitationes! ita mihi meam voluntatem spemque reliquae vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitrarer[*](arbitrer RS)! ita quaestor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et commissum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum[*](unum Rp: om. SY) coniectos esse arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse[*](esse videntur SY), ea[*](ea om. pd) non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem.

nunc sum designatus aedilis; habeo rationem quid a populo Romano acceperim; mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et caerimonia Cereri, libero, Liberaeque faciundos, mihi Floram matrem populo plebique Romanae ludorum celebritate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appellati sunt[*](Romani sunt nominati pd), cum dignitate maxima et religione Iovi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos, mihi sacrarum aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse commissam; ob earum rerum laborem et sollicitudinem fructus illos datos, antiquiorem in senatu sententiae dicendae locum, togam praetextam, sellam curulem, ius imaginis ad memoriam posteritatemque prodendae[*](prodendae Gronovius: prodendam codd.).

ex his ego omnibus rebus, iudices,—ita mihi omnis deos propitios velim,— etiamsi[*](etiamsi RS: ut tametsi p edd. (v, §81)) mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequaquam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et laboris, ut haec ipsa aedilitas, non quia necesse fuerit, alicui candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte conlocata et iudicio populi in loco esse posita videatur.

tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,—mitto enim et praetereo quid tum sit actum,—sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? cum tibi sorte obtigisset uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam cogitasti? neque illud rationis habuisti, si[*](si om. SD) forte te expergefacere[*](Post forte, te experg. scripsi (§56 infra): expergete facere p (sed cum signo transp.=te experg.): experg. te d edd.: te om. RS) posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse? itaque non modo a domo[*](domo (om. a) pd) tua Chelidonem in praetura excludere[*](extrudere d) noluisti, sed in Cheliodonis domum praeturam totam detulisti.

secuta provincia est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamentorum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad bellum fugitivorum confugias; ex quo iam intellegis[*](intelliges pd) non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum[*](criminum p edd.: criminis RS) exortam. Nisi forte Italici fugitivorum[*](fugitivorum secl. Richter (§14 supra)) belli reliquias atque illud Tempsanum[*](tempsanum p: temanum R) incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset[*](obstulisset p: obtulisset d), si quid in te virtutis aut industriae[*](industriae fuisset pd) habuisses, idem qui semper fueras inventus es.

cum ad te Valentini venissent et pro iis[*](iis Bait.: his codd.) homo disertus ac nobilis, M. Marius, loqueretur[*](quereretur RS), ut negotium susciperes, ut, cum penes te praetorium imperium ac[*](imperium ac om. RSY) nomen esset, ad illam parvam manum exstinguendam ducem te principemque praeberes, non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum esses in litore, Tertia illa tua, quam tu[*](tu om. d) tecum deportaras, erat in omnium conspectu; ipsis autem Valentinis ex tam inlustri nobilique municipio tantis de rebus responsum dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. quid hunc proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis qui, cum iam ex provincia non ad triumphum sed ad iudicium decederet, ne illam quidem infamiam fugerit quam sine ulla voluptate capiebat?