In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quis tam fuit illo tempore ferreus[*](ferreus RSY: durus V: durus et ferreus pd), quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaret[*](lacrimaret p: lacrumarum R: lacrimaretur Sd: lacrumarum et V), quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere[*](eluere posse Heraeus) arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis[*](neque tibi neque illis RS: neque illis neque tibi V: neque desunt p: neque tibi d) desunt, tamen ex ipso illo[*](illo ipso Vpd) numero nauarchorum aliqui vivunt et[*](et om. V) adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.

adestphylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. dicit[*](dicet pd) is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat.

per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditis[*](auditis pd (audietis V?): audistis RSY)? Vtrum ego desipio et plus quam satis est[*](est om. V) doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic[*](vos hic quoque RSY) acerbissimus innocentium cruciatus et maeror pari[*](maeror parentum K. Busche) sensu doloris adficit? ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos?

cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter praedicent: 'nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia[*](omnia Vpd: om. RSY) populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata[*](ministrata RSY: administrata Vpd iis VR: his p: is q) sunt.' multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate!

vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxit[*](adduxit V), at nunc navem contra praedones paene inanem Cleomenes ducit[*](ducit codd. praeter RS (duxit et)); vobiscum Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per Verrem[*](per me RSpd (i.e. per urē = per Verrem, ut coni. Nettleship, Nohl); cf. iii, §200 ubi ure = Verre (J. Ph. xxx. 195): per hunc V: per praetorem populi Romani Mueller (ed. minor 1898)) spoliati, nave a praedonibus[*](spoliata navi a praedonibus V (om. abducta)) abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini[*](ducemini Vd: ducamini q: duceamini p). quid vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis in istius imperio tulit? nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriae[*](patriae RSp: patrio V: patris d) nobilissimus adulescens[*](post adulescens habent Vpd et ex complexu matris ereptus innocens (filius d): om. RS (ii, i, §7)) istius carnifici Sextio dederetur. cui civitati maiores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.

quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? ad senatumne[*](senatumne V: senatum RSY) venient[*](venient RSY: veniant V: senatum devenient pd)? quid? ut de Verre supplicium sumat[*](sumant VRSp)? non est usitatum, non senatorium[*](non senatorum RS: non est senatorium V). ad populum Romanum confugient? facilis est populi causa[*](populi causa RSY: causa pop. pd: causa PRV); legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis[*](eius legis (leges p) RSp: eius V: eis legi d: vos eius leges q: vos ei legi Victorius: ei vos legi Iord. et edd.) custodes ac vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx[*](haec arx om. RSY), haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis[*](repetundis V: -endis RS) rebus solebant. non argentum, non aurum[*](Non aurum non arg. Vq), non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri[*](velit fieri V, Halm, Zielinski (p. 198): fieri velit rell. (iii, §168)). patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnis[*](omnis Vp: om. RSY) omnium nationum pecunias pervenisse. quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat[*](elaborat V (iii, §130; v, §§158, 188)) ut obscura sua cupiditas esse videatur.

in urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata[*](adportata (app. p) Vpd) sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum. totam denique[*](totam denique Vpd: totamque RSY) Asiam, Achaiam, Graeciam[*](Graeciam del. Zielinski), Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis[*](videtis d)? sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. ne[*](ne enim V (contra RSpd)) publice a populo Romano spoliarentur officiis[*](officio V) ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.

aspicite, aspicite[*](aspicite semel Vpd), iudices, squalorem sordisque sociorum! Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domo[*](domo VSpd: domu R (Phil. 2, 45)) sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te[*](a te V) repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem te[*](isdem (iisdem) te Vpd: iste RS) condemnatum videret.

si per[*](sibi ċprċ RS: an si sibi per?) L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum sororesque[*](sororesque RS: sorores uxoresque V: uxores sororesque d) veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita,—me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implorans, —mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius[*](eius om. V) excitare ab inferis filium possem. faciebant hoc itidem[*](itidem RSY: idem Vpd) ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque[*](utrumque VRS: utrorumque pd) aetas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam vestram requirebat[*](requirebat V: -ant RSpd).

itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia[*](exangula V: exsanguium Rpkd (prob. Nohl): exangium S) corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset[*](possit Bake) esse. hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem[*](veritatem V (i, §3): severitatem RS (i, §43): virtutem pd) deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor.

quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut[*](ut suppl. Hotom.) illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam[*](culpae fortunam V: culpam fortunae RSpd) adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibi[*](tibi om. p) obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.

num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia Martem quodsi illorum fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? tametsi solent ii[*](ii V: hii RS: hi p) fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in illa autem calamitate non fuisse communem, sed venerem possumus dicere. fortunam tibi[*](tibi om. V) obici non oportet, cur tu fortunae innocentium veniam ac locum non dedisti?

etiam illud praecidas licet, te, quod[*](te quod Vpq: quod d: his quod R, his quod S, his quod D, quod hiis Z. An quod de his?) supplicium more maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiam[*](in invidiam V: in om. RSpd (§107 supra)) vocari. non in supplicio crimen meum vertitur[*](vertetur RSY); non ego nego securi[*](non ego nego securi V (securi nego pd): non ego quemquam ex re militari mance RS) quemquam feriri debere[*](debere d: oportere V), non ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum.quare haec quoque praetermittas licet. ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses[*](hoc Herb., hoc Amestr. Vd), hoc Hennenses[*](hoc Hennenses om. RS), Agyrinenses, Tyndaritani publice[*](Tynd. Locrenses pd) dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque[*](ornatarumque om. V) navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possint[*](possent RSpd (§84 supra)) accedere.

dico practerea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ae perditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleomenen[*](Cleomenen VR: -em S) constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse.

quapropter si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, mentiri tot tam[*](tot tam RS: totam V: tot et tam p) gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam[*](totam om. V: totam Sic. k te Vp: om. RSY); proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum nemini. quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.

hic tu etiam dicere audebis, 'est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille.' non ut quisque maxime est quicum[*](quocum V) tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? 'paternus amicus est.' ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset[*](posset RSp: possets V (Meusel, pp. 30-31): facere posses cum Heraeus, cp. Quint. vi. 1, 3)? cum tibi haec diceret[*](cum diceret tibi haec SDY), 'tu in provincia populi Romani praetor[*](pop. Rom. praetor pd: P. R. V: PR RSD (iv, §146; v, §§28, 136)), cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato[*](ab (a p) quaestore et ab (a p) legato Rpd: ab legato et questore SDY) capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti[*](ab omnium oculis remisisti p), tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu[*](tu (ante in) om. d) tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es[*](tu in iud.... ausus es om. RSY),

tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie[*](luxurie p, ut voluit Madv.: luxuriae R (§87 supra): luxuria SD) atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est;

post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta[*](tot tanta p) dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentum[*](parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSd) suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum[*](parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSd) luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!'—haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?

satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini[*](necessitudini iudices pd), satis promisso nostro ac recepto. reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. in qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem[*](possem RSY: possim pd (§§84, 158)). furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis Romanos expromere.

virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? tantum brevissime, iudices, dico[*](dicam q): nullum fuit omnino civitatis isto praetore in hoc genere discrimen. itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris. num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Panhormitano[*](Panormitano p: Panhormitanorum RS), veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit[*](audiverit Zielinski: audierit codd.). plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.