In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

tutores haec[*](hec p (haec d): hoc qb) nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret[*](nesciit quid ageret H. G. Koch) coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitat— quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset[*](ut quisquam posset p: quod qu. possit al.) dicere, 'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum[*](vafrum Madvigius (ii, §132; iii, §35): fabrum Asc.: verum p: tectum al.), nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia.

'si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.' Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis[*](vendundis V Asc.: vendendis p rell.) omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit[*](res sit pbd: res V: res est Prisc.), cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam[*](factam V: factam esse p rell.) oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit[*](quisquam acc. V: quid acc. p rell.)? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum[*](refecturum V (i, §138): ref. esse p rell.) dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo[*](pupillo V) cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor[*](et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautumcauta p esse) caveas licet.)[*](Tu praetor... immittes? Halm), in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines[*](sinas bd).

operae pretium est legem ipsam[*](ipsam legem bd) cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital[*](R (= Recita) V: om. p rell. (i, §106)) LEX OPERI[*](Lex operi V: ex opere pr rell.) FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI —. dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS[*](urbanus V: urb. pr: urbis bd (i, §127; §iii, 123)) ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video[*](Quid enī uedeo (corr. uideo) in multis p rell. (i, §157): Quid eni multis V: quid est in multis Halm, May: Quod esse video in multis... vult Muell.) in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT[*](Cn. Met. L. Cass. Cn. Serv. censores addid. mediis omissis p): vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita[*](R (= Recita) V: om. p rell. ut supra). QVI DE L. MARCO M. PERPERNA[*](Perpenna pqb) CENSORIBVS—— SOCIVM NE ADMITTITO[*](admitto p) NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo[*](pupillo V) cautum praedibus et praediis.

hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si[*](si (ante propinq.) et in sqq. V: om. p rell.) D. Bruti, cuius praedia suberant[*](suberant Vqr Asc.: subierant p), periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu[*](tu om. pq1) neque negare posses, —in tabulas enim legem[*](legem om. bd) rettulisti,—neque[*](neque cum V: nec cum prb) cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus[*](opus V: id opus p rell. cum totores H. S. lxxx milibus id opus p rell., edd. (contra V)) HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis[*](iniq. hominis V: hom. iniq. p rell.) arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?

id quod vos vidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque[*](eisdemque p: eisdem (ut vid.) V (i, §126)) lapidibus repositae sunt. hoc tu HS DLX milibus locavisti. atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum[*](deiectum pq Prisc. (in V littera tertia incerta est): delectum b, deletum d) sit et novum inductum. quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petivissem[*](petivissem Vpr: petissem q Prisc. May).

at ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: Sl QVID OPERIS CAVSA RESCIDERIS, REFICITO. quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? QVI REDEMERIT SATIS DET DAMNI INFECTI EI QVI A VETERE REDEMPTORE ACCEPIT. Deridet[*](accepit V Asc.: acciperet p (cf. susceperis Div. §37): num acceperit?), cum sibi ipsum iubet satis dare Habonium. PECVNIA PRAESENS SOLVETVR[*](solvetur V: solvitur pr rell.). quibus de bonis? eius qui, quod tu HS DLX milibus[*](milibus pr rell.: om. V) locasti, se[*](se V: om. p rell.) HS CCI3;) CCID:) CCI:~3 CCI39 effecturum esse clamavit. quibus de bonis? pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti[*](tutorū ademisti pr: tutorum una adem. q). hoc orvs BONVM SVO CVIQVE FACITO.

quid est 'suo cuique'[*](facito... cuique V sol.: om. (ex homoeoteleuto) p rell.)? lapis aliqui[*](aliqui Vp: aliquis bd) caedendus et adportandus[*](apportandus fuit? machina una; nam Orelli, Kays.) fuit machina sua; nam illo non saxum, non materies ulla[*](ulla V sol.: secl. Muell.) advecta est; tantum operis in ista[*](et in ista pb) locatione fuit quantum paucae operae fabrorum[*](fabrorum secl. Bake, Kays.) mercedis tulerunt, et manuspretium machinae[*](Post tulerunt habet manispraetium machinae V: . et manus . pretium machine prb (Act. Pr. §33; i, §139): manu pretii (praedii Asc.) machina Asc., Madv., Kays., Muell. (i.e. quantum manupretii machina tulit)). Vtrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas reponere? nemo dubitat quin multo maius sit novam facere. ostendam in aedibus privatis longa difficilique vectura columnas singulas ad impluvium HS CCI33 CCI33[*](HS quadragenis milibus pb) non minus magnas locatas.

sed ineptum est de tam perspicua eius[*](eius V: istius pr rell.) impudentia pluribus verbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: REDIVIVA SIBI HABETO; quasi quicquam redivivi ex opere illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur. at enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de populo accedere. omnes exclusi sunt non minus aperte quam pupillus. diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes.

quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? nemo Habonio molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam opus effectum est. posteaquam reus factus est, primo negabat se[*](se p: om. d) opus in acceptum referre posse; cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum[*](eum p Prisc.: tum bd) codicem obsignassem. petit a me Habonius et amicos adlegat: facile impetrat. iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum,— tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est?—ut uno minus teste ag eret[*](ageret scripsi: haberet codd. (Act. Pr. §36) Arus. Mess.: haberem Lamb. (Cl. Rev. xix. 160)), Habonio opus in acceptum rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat.

hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. nunc ne[*](Nunc ne p (p post levem rasuram): nonne (argumentamur) bd: nos ne Muell.) argumentemur, quo ista pecunia pervenerit facit ipse indicium. primum cum vehementius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX[*](HS i3lx ed. Venet. 1483: HS ccl333 p) milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DEX milibus remisit D. Bruto HS cx milia. hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest. postremo ipsius Haboni[*](Haboni V: -ii p) tabulae praedam illam istius[*](istius p rell.: huius V) fuisse clamant. Recital NOMINA HABONI[*](Haboni V: -ii p).

hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium praetextatum venisse[*](praetext. ven. V (ut videtur): ven. praet. pr rell.) in vestrum conspectum et stetisse cum[*](stetisse cum V: stet esse cum p (ut Par. Lall.): tet esse cum p2: ter esse cum qr: testes secum bd) patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, clamitavit. quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi[*](eius modi p rell.: huius modi V (i, §17; iv, §6)) produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis commoverem[*](commoverem Vp: concitarem bd). P. Iuni[*](Iuni V: Iunii p) erat, hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commendatum[*](commendatum fuisse V) putavit.

hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum[*](eum om. pq1) cuius opera ipse multos annos esset[*](esset V: est pr) in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vestitus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam commovebat[*](te tamen monebat V) quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla venerat. vestitus enim neminem commovebat[*](commovet V) is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse graviter tum[*](tum Vp: om. bd) et acerbe homines ferebant.

neque erant illae[*](illae V: eae p: hae bd) lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum[*](restinguendum sit V: -enda est prb rell.) est. habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum[*](cuiusque nostrum Vpq: nostrum cuiusque bd) vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere[*](proficere rb) debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. quis est enim[*](est enim pbd: enim est qr) qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater, credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne defendent[*](defendent p (ut coni. Madv.): defenderent rell.)? perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!

quaerimus[*](quaerimus Prisc.: quaeremus p rell.) etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo Vortumni[*](Vortumni Asc.: Vertumni Prisc.: vertuni p: vertuni qr) in circum maximum venit quin is uno[*](quin in uno coni. Halm) quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu[*](tu om. Prisc., secl. Iord.) ipse illa ire non audeas. te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus[*](diiunctus p: disiunctus bd (iv, §§103, 117)) esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum[*](furtorum tuorum Prisc.) esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbunt[*](ferrent viderunt p).

atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera[*](re vera add. Prisc.) quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint[*](sint Ern., Kays.: sunt p rell.), id quod[*](id quod p: quod b rell.) mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem[*](appellem p: dicam Asc.), adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.

is mihi etiam queritur quod a nobis[*](ab nobis pq et (corr. ex ab omnibus) r) IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum[*](ipsum p rell.: istum ipsum Prisc.) tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum[*](eius modi iud. pq Prisc.: iud. eius modi bd) tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote.

iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit[*](sit pr Asc., Prisc.: est codd. pler.), is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari? nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit[*](conflagravit pq: -arit rd), ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.

hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando[*](mutando interpolando pq: post mutando habent brd curando ne litura appareat, quae verba reperiuntur in margine cod. p (manu prima scripta)); eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit[*](possit p: posset bd). eius modi subsortitionem[*](subsortitionem Asc.: sortitionem p rell. (i, §51)) homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae[*](suae V: om. p rell.: v. Am. J. Ph. xxvi. 416 ego nisi V: nisi ego p rell. (ii, §64)); cui ego nisi vi populi atque hominum[*](atque hominum Vp: et hom. b rell. (v. Iordanum ad loc.)) clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra[*](vestra Vpb: nostra Asc. (Div. §73)), cuius mihi copiam[*](copiam codd.: potestatem Asc.) quam largissime[*](largissime codd.: -am Asc.) factam[*](factam codd.: fieri Asc.) oportebat[*](oportebat quos V: oportebat erepta esset facultas eorum quos p rell.: v. Am. J. Ph. l. c.), quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.