In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil[*](nil Asc.) ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.

homo stultissime et amentissime, tabulas cum[*](cum (ante confic.) om. SD) conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare[*](arbitrare pG1) si, quibus pecuniam credebas, iis[*](his SDp al.) expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen[*](nomen ullum qr nominis SD) referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis[*](solius? Muell.) tabulis te causam dicturum existimasti?

verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam[*](habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis), criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin[*](quin pr: quid in SD al.) offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut[*](aut om. LK) quae amico meo facta est, quibus ego in[*](in om. G1K) rebus interfui'. his[*](iis SD) omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis[*](brev. rat. G1) ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex[*](ex p Asc. Prisc. d: om. SDY) utroque genere, et iuris dicendi[*](dicendi SDp Prisc.: dicundi d) et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum[*](aut Prisc.) ac mediocre obici nihil oporteat[*](nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75)).

nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. P. Annius[*](C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)) asellus mortuus est C. Sacerdote praetore[*](ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo). is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum[*](eum SDKZpr: cum q: om. b edd.) natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia[*](omnia faciebant qr) cum pupilla[*](puella Prisc.), legis[*](legis SDp: leges Prisc.) aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus[*](mortuus est Kr).

iste praetor designatus—utrum admonitus an temptatus[*](an temptatus p: atemptatus (att.) SDY) an, qua est ipse[*](ipse SDYp: iste bd) sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque[*](audaciam amentiamque pbrK: am. aud. ZG1l et SD (sed hi cum signis transp. §2)) cognoscite—appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit[*](possit SDVp: posset V Prisc.) fieri. illi bona res, huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari[*](singulari pKZ et corr. SD: -aris Vb al., et pr. SD: fort. singularis audaciae?) est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret[*](diceret Vb), quam ut hoc edictum tam[*](tam V: om. SDZpbr: K Harl. 5428) improbum et tam inhumanum interponeret.

tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et[*](et om. Vb (Am. J. Ph. xxvi. 411)) istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat[*](condonabat VSDp rell.: -averat Prisc.: -arat d) hereditatem ereptam a[*](a SDp rell.: om. Vb Prisc.) liberis quam aequum[*](aecum Vp: aequum SDb: et cum qr (qua maecum p1 corr.)) edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM—[*](Cum... Voconiam om. V). quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem[*](Verr. mul. advers. bd) futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit[*](fecit SDp rell.: scripsit V (i, §110: Am. J. Ph. l. c.)) ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam[*](etiam om. V (Am. J. Ph. ibid. 412: cf. i, §45)) apud maiores nostros? quis tam remotus fuit[*](fuit om. G2) a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii[*](praetorii (i, §114) add. Koch, V secutus in quo est P. R. (iii, §17): praetoris auctoritas Klotz) auctoritas. recita[*](Recita V: om. SDp rell. (cf. dic... recita i, §143)). QVI AB[*](ab om. V) A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT.

'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei[*](eius rei SD: ei rei V) fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi[*](reprehendi V sol. (Am. J. Ph. xxvi. 410)) neque ante edictum provideri potuit? iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, testamentum P. Annius[*](P. Annius VSD (in mg. D `al. C')) fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. imitatus esses ipsum illum[*](ipsum illum VSDpr: illum ipsum Kd Prisc.) C. Voconium[*](C SDp al.: om. V (Div. §22: §111 infra)), qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret.

in lege Voconia non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam[*](tam V: om. SDp rell.) scelerata et[*](et codd.: ac Asc. (§5 supra)) nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere[*](magnopere VSD (Act. Pr. §22): magno opere Iord.) vitanda fuerit. atque in his[*](his V: is p: om. SDY) ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex[*](ex Vp: om. SDY: (a certo Asc.)) certo tempore.

de iure vero civili si quis novi quid instituit[*](instituerit Prisc. contra codd.), is non[*](non Vs Prisc.: SD: om. G2Lq et in lac. p) omnia quae ante acta sunt rata esse patietur[*](patietur V Asc.: patitur SDp al.)? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias[*](Fusias SDp al.: nufias V), ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris[*](amplecteris VSD: compl. bd) quam lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?

ac[*](Ac VSDp: At Z al.) si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, QYI[*](Qui V (i, §106): Si quis SDp al.) HEREDEM FECIT FECERIT. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis[*](generis SDYp: iuris V (cf. iii, §58)), sed hominis causam verbis amplecteris[*](amplecteris V (?) b edd.: complect. SDp rell.), ut facile appareat te pretio, non iure[*](iure V: om. rell.) esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses[*](dixisset V etsi suppl. Iord.), etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum[*](tum VSDp: cum LKZ et in mg. D: tamen Muell., prob. May) vituperari posset, in discrimen[*](in discrimen V: in dubium SDp rell.) venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.

itaque cum abs te[*](abs te edd. (aps te V): a te SDp rell.) caput illud[*](caput id V (v, §105)) tam multis verbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inventus est[*](inventus est V: est inventus SDp rell.) postea praetor qui idem illud ediceret? non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt[*](multi in isdem causam sis (causis?) fuerunt V (v, §§53, 111): multi testamenta eodem modo fecerunt SDp rell.; Cl. Rev. xvii. 202); in his[*](in is p) nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc[*](Itaque hoc b) magnum iudicium hominum de istius singulari[*](Desinit in verbis istius singu- S plena pagina, quem sequuntur DG2LKs et al.: istius Z) improbitate, quod C. Verres[*](C. p Prisc.: om. Vbd (Div. §22)) sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum[*](istius institutum secl. Ernesti) sequi vellet; solus enim tu inventus es cui satis non[*](satis non V: non satis pb) fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum.

tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si quae res nata esset[*](nata esset V al.: natac essent pb), ex urbano edicto decernere. quam postea tu tibi[*](tu tibi V, ut videtur, al.: tibi tu pb) defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali repudiabas. atque ego[*](ego om. q) non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur?

homo importunis ime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti[*](fecisti mortuo b)? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? quibuscum vivi bona nostra[*](nostra Vpb: paterna q: nostra paterna r) partimur, iis[*](his pb: is q) praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? NEC PETITIONEM, inquit, NEC POSSESSIONEM DABO. eripies[*](Eripis Asc.) igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem clam Syracusis profugisse? nos si alienam vicem pro nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum[*](nullum V: non p rell.) esset relictum.

pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! de suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? nihil, opinor. at ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam[*](quisquam om. V). eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? hoc populus Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reservasset? posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut uti[*](ut, uti Muell.; v. Stangl, Rh. Mus. 65, p. 96) quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus[*](intestatus V Asc.: intestato p rell.) mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc vetus edictum translaticiumque esse.

cognoscite hominis aliud[*](hominis aliud p: aliud hom. bd) in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis vindiciarum cum satis[*](glossam post litis habent p fide iussores fructuum) accepisset, sponsionem faceret et[*](et cod. (?) Vrs., Asc.: om. p rell.) ita de hereditate certaret. hoc, opinor, iure et maiores nostri et nos semper usi sumus. videte ut hoc iste correxerit.

componit edictum his[*](his p: iis b al.) verbis ut quivis intellegere possit[*](possit p rell.: posset qr) unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR — — Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad[*](qui id ad scripsi (cf. ii, §117): quid ad cod. Mein., Prisc.: quid id ad br cum pler.: quid ad id pq) praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est:

SI DE HEREDITATE AMBIGETVR[*](ambigetur p: ambigitur b Asc., Par. 7786) ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO. hoc translaticium est[*](est om. p): sequi illud oportet, SI TABVLAE TESTAMENTI NON[*](non om. pq1) PROFERENTVR. quid ait? se ei daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit[*](sit codd.: scilicet Bake: valde hoc est mirum Prisc.) minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE HEREDITATE AMBIGITVR —.

ac[*](Ac pq: at r Par. 7786), per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum provinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines existimasti[*](esse exist. Prisc.) eos[*](eos p (corr. nos)... uterentur Prisc.) qui habitant in provincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. nam in utroque[*](in utroque Lamb. edd. (i, §15): utroque codd.) genere video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edixisse quot verbis[*](quod p edici p rell.: om. qr) edici Romae solet. quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video.

et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus[*](quam diu fuit design. suppl. in mg. p2: om. r), componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit[*](esse solitus sit codd.) convenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur.

nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo[*](dicundo V Prisc.: dicendo pb) fuerit, quae varietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos[*](vos p) inter quos iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos[*](aliquos V: alios p rell.) contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreverat.