Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

>Multos enim . . . stellas inluminat.]]

Secundum etenim deum hunc crede, o Asclepi, omnia gubernantem [omniaque mundana inlustrantem] animalia, sive animantia sive inanimantia. Si enim animal mundus vivensque semper et fuit et est et erit, nihil in mundo mortale est. Viventis etenim semper uniuscuiusque partis [quae] est sicuti est; [in] ipsoque mundo semper uno, eoque animali semperque vivente, in eo nullus est mortalitatis locus. Ergo vitae aeternitatisque debet esse plenissimus, si semper eum necesse est vivere. [Sol ergo, sicuti mundus sempiternus est, sic et ipse semper gubernator vitalium vel totius vivacitatis eorumque frequentator vel dispensator est.]

Deus ergo viventium vel vitalium, in mundo quae sunt, sempiternus gubernator est, ipsiusque vitae dispensator aeternus. Semel autem dispensa[vi]t⟨a⟩ vita vitalibus cunctis aeterna lege praestatur hoc more, quo dicam.