Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

[[ac per hoc deus, supra verticem summi caeli consistens, ubique est, omniaque circum inspicit. Sic est enim ultra caelum locus, sine stellis, ab omnibus rebus corpulentis alienus.]]

[[dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iovem vocamus. Terrae vero et mari dominatur Iuppiter Plutonius; et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. Horum omnium viribus fructus, arbusta, et terra vegetantur. Aliorum vero vires et effectus per omnia quae sunt distribuentur.]]