Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Voluntas enim dei caret initio, quae eadem est ⟨semper⟩, et, sicuti est, [sempiterna] ⟨⟨et fuit sine initio.⟩⟩ Dei enim natura consilium est [[voluntatis]] bonita⟨ti⟩s. —Ascl. ⟨⟨Voluntatis⟩⟩ summa consilium, o Trismegiste? —Trism. Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur, et ipsum velle e voluntate. Neque enim ⎡inpense⎤ aliquid vult, qui est omnium plenissimus; [[et ea vult quae habet]] vult autem omnia bona. Et habet omnia quae vult, ⟨⟨et ea vult quae habet;⟩⟩ omnia autem bona et cogitat et vult.

Hoc est autem deus: eius imago mundus, boni ⟨bonus⟩. —Ascl. Bonus, o Trismegiste? —Trism. Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. Sicuti enim deus omnibus speciebus vel generibus, quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae, et vitae, sic et mundus tributor est et prae stitor omnium quae mortalibus videntur bona, id est alternationis partuum temporalium, fructuum nativitatis, augmentorum, et maturitatis, et horum similium.