Pyrrhoniae Hypotyposes
Sextus Empiricus
Sextus Empiricus. Sexti Empiricii Opera, Volume 1. Mutschmann, Hermann, translator. Leipzig: Teubner, 1912.
(III 30—36. p. 141—143 huiusce editionis.)
De agenti quidem igitur causa tot · Nunc faciat dici couipendiose autem et de principiis que materialia vocantur dicendum est quod enim ipsa sunt inconprehensibilia facile est considerare ex dissonantia facta de hiis a dogmaticis pherecides quidem igitur syrus terram dixit esse principium omnium · thales autem millesius aquam · anaximander autem auditor ipsius infinitum · anaximenes autem et diogenes apolloniates aerem ypasinus autem metapontinus ignem exenophanes autem colophonius terram et aquam oenopides autem chius ignem et aerem · ypporeginus ignem et aquam onoma certus autem in orficis ignem et aquam et terram qui autem circa empedoclem et stoicos ignem <m> aquam terram de materia aquam terram] quidem a quibusdam sine qualitate monstruosa dicta [a] quam nec ipsi apprehendere affirmant quid oportet et dicere qui vero circa aristotelem perypateticum ignem aerem aquam terram circulariter motum corpus · democritus autem et epicurus · attoma · anaxagoras autem clazomenius similium partes diodorus autem cui cognomen saturnius minima et indivisibilia corpora · eractides autem ponticus et asclepiades bithinensis inequales magnitudines pictagorici autem numeros · mathematici autem terminos corporum st<r> ato autem qualitates · tanta igitur et ad huc pluri dissonantia facta