De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Flavius Josephus

Flavius Iosephus. Flavii Iosephi Opera Ex Versione Latina Antiqua, Part 6 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 37). Boysen, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

ad haec igitur prius equidem dico, quoniam Aegyptius uel, si aliquid tale apud nos fuisset, nequaquam debuerat increpare, cum non sit deterior asinus furonibus et hircis et aliis, quae sunt apud eos dii.

deinde quomodo non intellexit operibus increpatus de incredibili suo mendacio? legibus namque semper utimur hisdem, in quibus sine fine consistimus, et cum uarii casus nostram ciuitatem sicut etiam aliorum uexauerint et Pius ac Pompeius Magnus et Licinius Crassus et ad nouissimum Titus Caesar bello uincentes optinuerint templum, nihil huiusmodi illic inuenerunt, sed purissimam pietatem, de qua nihil nobis e\'st apud alios effabile.

quia uero Antiochus neque iustam fecit templi depraedationem, sed egestate pecuniarum ad hoc accessit, cum non esset hostis, et super nos auxiliatores suos et amicos adgressus est nec aliquid dignum derisione illic inuenit, multi et digni conscriptores super hoc quoque

testantur, Polybius Megalopolita, Strabon Cappadox, Nicolaus [*]( LBR, CP, e. - ) [*]( 8 2 ac] hac P 3 depalatum] depallatum B pa expuncto c popu 8. Ls inde depopulatum Cr anthiochus R <et> expoliasset e 4 caput] inter uersus add. Ll inuentum] inuenisset Sobius compositos L 5 haec] hoc e quidem e dico] om. e, respondeo ins, Gelenitts 7 deteriora binus (corr. L3) L 8 hyrcis (h P1 add.) P quae] qui Re 9 operibus increpatus] i. e. tol; ἔργοις 10 semper] om. R isdem P 11 nostram, m add. P1 - 12 uexauerunt CP Pius] coni. Niese; dius LBReP diuus C Theos Sobius; uid. Antiq. Iud. VII393 XIII244 13 et] ac e et ad, et s. Rl 14 obtinuerunt RCPe 16 quia] qui R 17 depcationem B <de> egestate e accessit] ex arccssit P1 ut uidetur 18 hostes (es in is corr. Bl) LBCP . super—suos] ad socios insuper nos suos Gelenius 19 aggressus] egressus L (ad s. Ls) illic irrisione dignum R 20 \'uenit (I 8. L1) L quoque] om. R 21 Strabon] strapadon CP straboni R capadox Re )

91
Damascenus, Timagenes et Castor temporum conscriptor et Apollodorus; omnes dicunt pecuniis indigentem Antiochum. transgressum foedera Iudaeorum expoliasse templum auro argentoque plenum.

haec igitur Apion debuit respicere, nisi cor asini ipse potius habuisset et impudentiam canis, qui apud ipsos assolet coli; neque enim extrinsecus aliqua ratiocinatione mentitus est.

nos itaque asinis neque honorem neque potestatem aliquam damus, sicut Aegyptii crocodillis et aspidibus, quando eos, qui ab istis mordentur et a crocodillis rapiuntur, felices et deo dignos arbitrantur.

sed sunt apud nos - asini, quod apud alios sapientes uiros, onera sibimet imposita sustinentes et, licet ad areas accedentes comedant aut uiam propositam non adimpleant, multas ualde plagas accipiunt quippe operibus et ad agriculturam rebus necessariis ministrantes;

sed aut omnium gurdissimus fuit Apion ad componendum uerba fallacia, aut certe ex rebus initia sumens haec implere non ualuit, quando nulla potest contra nos blasphemia prouenire.

Alteram uero fabulam derogatione nostra plenam de Graecis apposuit; de quo hoc dicere sat erit, quoniam qui de pietate loqui praesumunt oportet eos non ignorare minus [*]( LBR, CP, e. — ) [*]( 1 tamascenus P timagenis LBCP timaginis R temporum conscriptor] chronographus Gelenius 2 omnes] qui omnes Gelenius 3 phaedra. L phedera B - expoliasse] Niese et spoliasse codd. e 4 igitur -debuit] in ras. B, antea ec igitur apion fuisse uidentur 5 qui] quia R quod P et qui ed. Venet. 1486 6 ipsos] illos R asolet L extrinsecus] i. e. ἔξeωϑεv = sine aliqua] alia e 7 neque honorem] ex nec hononem corr. B1 8 trocodillis LB crocodilis R (s. JB2) cocodrillis CP 9 fristis L corcodillis B cocodrillis CP crocodilis in cocodrillis mut. B2 10 dignos] emend. Sobius ed. Col. 1524 digni codd e amabiles et digni R 12 licet] si Gelenius areas] archas e 13 uiam propositam] proposita e 14 ad] om. B 15 ministrantibus R sed] fortasse sic? gurdissimns] surdissimus L3 Cr rudissimus Sobius ed., Colon. 1524 16 ex rebus] in his haereo 17 initia] intia B 19 uero] non R derogationem nostrain BR derogatine nostram P 20 satis CP )

92
esse inmundum per templa transire, quam sacerdotibus scelesta uerba confingere.

isti uero magis studuerunt defendere sacrilegum regem, quam iusta et ueracia de nostris et de templo conscribere; uolentes enim Antiocho praestare et infidelitatem ac sacrilegium eius tegere, quo circa gentem nostram est usus propter egestatem pecuniarum, detrahentes nobis etiam, quae in futuro essent dicenda, mentiti sunt.

propheta uero aliorum factus est Apion et dixit Antiochum in templo inuenisse lectum et hominem in eo iacentem et propositam ei mensam maritimis terrenisque et uolatilium dapibus plenam et obstipuisset his homo.

illum uero mox adorasse regis ingressum tamquam maximum ei solacium praebiturum ac procidentem ad eius genua extensa dextra poposcisse libertatem, et iubente rege, ut confideret et diceret, quis esset uel cur ibidem habitaret uel quae esset causa ciborum eius, tunc hominem cum gemitu et lacrimis lamentabiliter suam narrasse necessitatem.

ait, inquit, esse quidem se Graecum et, dum peragraret prouinciam propter uitae causam, direptum se subito ab alienigenis hominibus atque deductum ad templum et inclusum illic et a nullo conspici, [*]( LBR, CP, e, -| ) [*]( 2 contingere] componere B isti-defendere] om. R 3 iusta] iuxta] B 4 praestare ac infidelitatem] gratificari et perfidiam Gelenius 5 sacrilegum P regere P 6 detraentes B 7 quae-dicenda] i. e. xb jiiXXov ̓̔Ῥηϑήσεσϑαιcf. § 125 futuris e essent] sunt coni. Niese recte opinor dicenda] om. e 8 et j et R anthiochum R 9 templum BCPe hominem] hoe P 10 appositam Gelenius ei] eis Rj mensulam Gelenim et] om. Le 11 et <quod,> Gelenius obstu- j puisset BC obstipuisset his. homo] corrupta uidentur, sed quae lateant 1 aliqua cum similitate ueri conici nequit obstipuisset—uero, litteras puisset-uero in ras. B 12 ingrssQ. taquam B ei] et R maximam sibi opem praebituri Gelenius 13 procedentem R dextera e 14 poposisse B libertate B . consideret e 15 quur P 17 quidem] om. e 18 dum] dii P peragraret] e perageret coda propter uitae causam] parandi uictus causa Gelenius 19 dirreptum e directum codd correptum Gelenius subito] om. P 20 templum-illic, -plum-illic in ras. B )

93
sed cuncta dapium praeparatione saginari,

et primum quidem haec sibi inopinabilia beneficia prodidisse et detulisse laetitiam, deinde suspicionem, postea stuporem, ac postremum consulentem a ministris ad se accedentibus audisse legem ineffabilem Iudaeorum, pro qua nutriebatur, et hoc illos, facere singulis annis quodam tempore constituto.

et comprehendere quidem Graecum peregrinum eumque annali tempore saginare et deductum ad quandam siluam occidere quidem eum hominem et eius corpus sacrificare secundum suas sollemnitates et gustare ex eius uisceribus et iusiurandum facere in immolatione Graeci, ut inimicitias contra Graecos haberent, et tunc in quandam foueam reliqua hominis pereuntis abicere.

deinde refert eum dixisse paucos iam dies de uita sibimet superesse atque rogasse, ut erubescens Graecorum deos et superantes in suo sanguine insidias Iudaeorum de malis eum circumastantibus liberaret.

huiusmodi ergo fabula non tantum omni tragoedia plenissima est, sed etiam inpudentia crudeli redundat, non tamen a sacrilegio priuat Antiochum, sicut arbitrati sunt qui haec ad illius gratiam conscripserunt;

non enim praesumpsit aliquid tale, ut ad templum accederet, sed sicut aiunt inuenit non sperans. fuit [*]( LBR, CP, e. — ) [*]( 1 apparatione Gelenius 2 prodidisse et detulisse] uisa attulisse Gelenim detulisse] obtulisse R 3 ac] om. Gelenius 5 nutriebatur, s nu in ras. B illos] illo (superscripto c s in illos corr. L3, ex illi carr. Bl) codd 7 quidem] quod R annali] annuo Gelenius 8 silluam B t 9 et] om. LBe eiusque Gelenius 11 in] om. R 12 tunc] ijc L 13 de uita] conieci; debita codd e debitos Gelenius 14 erubescens] erubescentes e reueritus Gelenius 15 superantes] corruptum; quid lateat nescio, superant! Gelenius, quod locum non sanat 16 circumstantibus C? (recte habet Co) e 17 fabulam BCP tantum] ta i. e. tamen P omnis e tragodia L (e inser. L3) B 18 crudeli impudentia tr. e inpudentia B crudelis P 19 anthiochum R post qui erasum uidetur & in B 20 ut] i. e. (5ats 21 sicut aiunt] sic autem e sic Gelenius sperans] ex sperantes corr. L\'l. )

94
ergo uoluntate iniquus [impius] et nihilominus sine deo, quantauis sit mendacii superfluitas, quam ex ipsa re cognoscere ualde facillimum est.

non enim circa solos Graecos discordia legum esse dinoscitur, sed maxime aduersus Aegyptios et plurimos alios. *«* quem enim horum non contigit aliquando circa nos peregrinari, ut aduersus solos Graecos renouata coniuratione per effusionem sanguinis egeremus?

uel quomodo possibile est, ut ad has hostias omnes Iudaei colligerentur et tantis milibus ad gustandum uiscera illa sufficerent, sicut ait Apion? uel cur inuentum hominem quicumque