De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Flavius Josephus

Flavius Iosephus. Flavii Iosephi Opera Ex Versione Latina Antiqua, Part 6 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 37). Boysen, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

sed illa quidem poenam subiit competentem. nos autem maximo Caesare utimur teste solatii atque fidei, quam circa eum contra Aegyptios gessimus, nec non et senatu eiusque dogmatibus et epistolis Caesaris Augusti, quibus nostra merita comprobantur.

has litteras Apionem oportebat inspicere et secundum genera examinare testimonia sub Alexandro facta et omnibus Ptolomaeis et quae a senatu constituta sunt nec non et a maximis Romanis imperatoribus.

si uero Germanicus frumenta cunctis in Alexandria commorantibus metiri non potuit, hoc indicium est sterilitatis ac necessitatis frumentorum, non accusatio Iudaeorum. quid enim sapiant omnes imperatores de Iudaeis in Alexandria commorantibus, palam est.

nam amministratio tritici nihilo minus ab eis, quam ab aliis Alexandrinis translata est, maximam uero eis fidem olim a regibus datam [*]( LBR, CP, e. - ) [*]( 1 eum] cum RPe excertitum L exercitu e ac] scripsi a LBCPe ad Rom. Gelenius principatu e 2 et se sequi] et esse qui LBRe 3 salutem] saltem LBRe iudicaret] iudicare LBRPe 4 si] se B si se conicio ipsa] om. P ipse e suaS L Iudaeos] a librario arbitror esse additum, de suicidio enim Cleopatrae hoc loco egisse losephum iudico 5 et] 8. Pl putasne, s in ras. B 6 est] ex ee erasa priore e corr. Bl esse L quamadmodum R appion P 7 subitt L 9 solatii] auxilii Gelenius 10 dogmatibus] consultis Gelenius 11 angusti R uostra e has} hos e 12 appionem P 14 et quae] e atque codd . a] om. R et a] et BC 15 gennanicos P 16 in alexandriam P iuditium P 17 sterelitatis LB ac necessitatis] om. R ac penuriae Gelenius accuratio e .18 sapiant] sentiant Gelenius 19 in alexandriam P commoratibus P 20 minus] magis Gelenius 21 eis] eius R -a regibus olim tr. R a] om. ed. Mediol. 1513 conseruarunt P. )

87
conseruauerunt, id est fluminis custodiam totiusque custodiae, nequaquam his rebus indignos esse iudicantes.

Sed super haec, quomodo ergo, inquit, si sunt ciues, eosdem deos, quos Alexandrini, non colunt? cui respondeo: quomodo etiam, cum uos sitis Aegyptii, inter alterutros proelio magno et sine foedere de religione contenditis?

an certe propterea non uos omnes dicimus Aegyptios et neque communiter homines, quoniam bestias aduersantes naturae nostrae colitis multa diligentia nutrientes, cum genus utique nostrorum unum itaque idem esse uideatur?

si autem in uobis Aegyptiis tantae differentiae opinionum sunt, quid miraris super his, qui aliunde in Alexandriam aduenerunt, si in legibus a principio constituti circa talia permanserunt?

autem etiam seditionis causas nobis apponit: qui si cum ueritate ob hoc accusat Iudaeos in Alexandria constitutos, cur omnes nos culpat ubique positos, eo quod noscamur habere concordiam?

porro etiam seditionis auctores quilibet inueniet Apionis similes Alexandrinorum fuisse ciues. donec enim Graeci fuerunt et Macedones hanc ciuilitatem habentes, nullam seditionem aduersus nos gesserunt, sed antiquis cessere sollemnitatibus; cum uero multitudo Aegyptiorum creuisset inter eos propter confusiones temporum, etiam hoc opus semper est additum, nostrum uero genus permansit [*]( LBR, CP, e. — ) [*]( 1 custodiae] librarii errore pro prouinciae iteratum esse sagaciter coni.Niese 3 haec]hoc e 4 alexandrinisP 5 sitis (erasa est c littera) B 7uos]quosR 9 nostrae] om. Re 10 nostrorum-idem] nostrum uestrumque idem CP itaque] itque L atque ed. Venet. 1510 idque conicio 12 si in] sim LB sin e 13 in] om. Sobius ed. Col. 1524 principibus 1 m. P, ipse o littera superscripta in principio corr. constitutis e, probat Niese is] his R 14 etiam] om. e 16 nos culpat ubique positos] non culpare i possit Sobius in ed. Col. 1524 culpat ubique] culpatuque (-uque corr. B7) LBR culparique e --positos] om. P . noscafli LB 18 apiones codd e apiones corr. L1 apioni R. Goullet ed. Paris. 1514 19 ciuitatem Gelenius recte puto 22 confussionem R 23 aditum P )

88
purum.

ipsi igitur molestiae huius fuere principium nequaquam populo Macedonicam habente constantiam neque prudentiam Graecam, sed cunctis scilicet utentibus malis moribus Aegyptiorum et antiquas inimicitias aduersum nos exercentibus.

e diuerso namque factum est, quod nobis improperare praesumunt; nam cum plurimi eorum non oportune ius eius ciuilitatis optineant, peregrinos uocant eos, qui hoc priuilegium a dominis impetrasse noscuntur.

nam Aegyptiis neque regum quisquam uidetur ius ciuilitatis fuisse largitus neque nunc quilibet imperatorum, nos autem Alexander quidem introduxit, reges autem auxerunt, Romani uero semper custodire dignati sunt.

itaque derogare nobis Apion conatus est, quia imperatorum non statuamus imagines, tamquam illis hoc gnorantibus aut defensione Apionis indigentibus, cum potius debuerit ammirari magnanimitatem mediocritatemque Romanorum, quoniam subiectos non cogunt patria iura transcendere, sed suscipiunt honores, sicut dare offerentes pium i atque legitimum est. non enim honores gratiam habent, qui ex necessitate et uiolentia conferuntur.

Graecis itaque et aliis quibusdam bonum esse creditur imagines instituere. denique et patrum et uxorum filiorumque figuras depingentes exultant, quidam uero etiam nihil sibi competentium sumunt [*]( LBR, CP, e. — ) [*]( 1 naquaquam (a in e corr. ipse) L necquaquam R 2 habente] habere R prudentiQ (n tamen in a corr.) B 3 silicet P utentibus] uir-, tutibus R 4 aduersum nos] aduersuipos LB aduersti§nos P 5 improperate C 7 uocant] Sobius in ed. Colon. 1524 uocantes codd e praeuilegium R 8 a dominis impetrasse] conieci; ad omnes imperasse codd e -impetrasse ed. Venet. 1510 9 largitus, ts ex t- corr. B tro 10 nunc] om. C 11 indux (tro s. L2) L 12 conatus] dignatus e 13 imperatorem R 13 hoc] om. C 14 aut—indigentibus] om. R\' Apionis] ex opionis corr. L 15 amirari RC admirari e hic et infra mediocritatemque] modestiamque Gelenius 16 cogit e 18 legiptimum RC honoris codd e honoribus Sobius ed. Col. 1524 qui] que R 19 uiolenti P 21 filiorumque suorum figuras RP et in ras. B1 (antea fuit: filiorumque figuras) 22 uero] non R competentes B )

89
imagines, alii uero et seruos diligentes hoc faciunt. quid ergo mirum est, si etiam principibus ac dominis hunc honorem praebere uideantur?

porro noster legislator, non quasi prophetans Romanorum potentiam non honorandam, sed tamquam causam neque deo neque hominibus utilem despiciens et, quoniam totius animati, multo magis dei inanimatum probatur inferius, interdixit imagines fabricari.

aliis autem honoribus post deum colendos non prohibuit uiros bonos, quibus nos et imperatores et populum Romanorum dignitatibus ampliamus.

facimus autem pro eis continua sacrificia et non solum cotidianis diebus ex impensa communi omnium Iudaeorum talia celebramus, uerum cum nullas alias hostias ex communi neque pro filiis peragamus, solis imperatoribus hunc honorem praecipuum pariter exhibemus, quem hominum nulli persoluimus.

haec itaque communiter satisfactio posita sit aduersus Apionem pro his, quae de Alexandria dicta sunt.

Ammiror autem etiam eos, qui ei huiusmodi fomitem praebuerunt, id est Posidonium et Apollonium Molonis, quoniam accusant quidem nos, quare nos eosdem deos cum aliis non colimus, mentientes autem pariter et de nostro templo blasphemias componentes incongruas non se putant impie agere, dum sit ualde turpissimum liberis qualibet ratione mentiri, multo magis de templo apud cunctos homines nominato et tanta sanctitate pollente.

in hoc enim [*]( LBR, CP, e. — ) [*]( 1 alii] aliis LBe quid] quod e 2 ac] a LBRC 3 noster] autem e 4 potentiam, iam ex um corr. R2 5 despiciens utilem tr. R 6 inanimatu LBP animatu C inanimati e inanimatas ut coni. 2iiese probatur <hoc> Gelenius 7 fabricare Sobius honoribus autem tr. P 8 nos et] nos R 9 ampliamur R ampliauimus C 11 cottidianis R quottidianis e 13 neque pro filiis] in his haereo honorem hunc tr. B c i 15 satisfaccio B satisfacio RC satisfatio P 16 de] s. R2 alexandroa B 17 amiror R admiror CPe etiam] etiam <esse> C? esse Co e ei] om. RCP fortasse recte eiusmodi P fontem R 18 possidonium RzCPe appollonium RP 19 quare] qr B 20 non] om. R 21 incongruas] congruas R 22 cum Gelenius 24 et] om. LBe apion sacrario tr. R )

90
sacrario Apion praesumpsit edicere asini caput collocasse Iudaeos et eum colere ac dignum facere tanta religione; et hoc adfirmat fuisse depalatum, dum Antiochus Epiphanes expoliasset templum, et illud caput inuentum ex auro compositum multis pecuniis dignum.