De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Flavius Josephus

Flavius Iosephus. Flavii Iosephi Opera Ex Versione Latina Antiqua, Part 6 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 37). Boysen, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

haec enim duo dicunt sibimet ab initio a regibus esse praecepta, ut deos colant et sapientiam diligant, quod illi facere praecipue iudicantur; qui tamen et circumciduntur omnes et a porcinis abstinent cibis. sed neque ullus alter Aegyptiorum cum eis diis sacrificare dinoscitur.

caecus igitur fuit Apion, quando pro Aegyptiis nostras detractiones componens illos uidetur potius accusare, qui non solum utuntur sollemnitatibus, quas in nobis culpat iste, sed etiam alios circumcidi docent, sicuti dixit Herodotus.

unde recte mihi uidetur Apion propter patriae suae leges multam soluisse blasphemiae; etenim necessario circumcisus circa genitalia, uulnere ei facto nihil ei circumcisio profuit et putrefactus magnis doloribus expirauit.

oportet enim bene sapientes in legibus propriis circa pietatem integre permanere et aliorum minime permanere. iste uero suas quidem leges effugiit, de nostris uero mentitus est. hic itaque terminus uitae fuit Apionis. sed et noster hic iam finem liber accipiet. [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. ) [*]( 1 ferocissimus P autem] aut CPe implerentur P iudicantes isti tr. R 2 etenim] xal pjv 3 putare R 4 deicolas] deicolas quos R haec] hae R 5 dicuntur ed. Venet. 1486 6 quod-7 iudicantur] ipse addidit interpres Graecis a se translatis 8 aliter R cum eis ... sacrificare] συνϑύει Λed. pr. pro 5v ϑύειhabent 9 dignoscitur Ce caecus] τυϕλὸςzbv vοόv 10 nostra" (s 8. L1) L nostra P 12 nobis] nos R sicut R 13 propter patriae suae leges] Graecorum uerborum conexum non bene perspexisse videtur interpres 14 mulctam C mulctam e 15 uulnera LBtsCP facta e 16 circumcisio profuit] R circumprofuit LBCP circum profuerunt e putrefactis Sobius ed. Colon. 1524 magis ed. Venet, 1510 17 pietatem] pithagorem R 18 minime permanere] codd e, μὴ XotSopeTv; errans igitur archetypi librarius uoceni permanere iterauit, cum interpres derogare uel improperare scripsisse putandus sit 19 quidem] quod R effugit\' L effugit Be 20 apioni R fortasse recte \'Arctwvt 21 accipiet] in BRC hoc cum uerbo )

104

Quoniam uero et Apollonius Molon et Lysimachus et alii quidam tam per ignorantiam quam per insaniam de legislatore nostro Moyse et legibus uerba protulerunt nec iusta nec uera, dum illi quidem ueluti mago atque fallaci derogant, leges autem malitiae apud nos nulliusque uirtutis affirmant esse doctrices, uolo breuiter et de omni conuersatione nostra et de particulari sicuti potuero proferre sermonem.

reor enim fore manifestum, quia et ad pietatem ** alterutrum uniuersalemque clementiam, insuper ad iustitiam laborumque tolerantiam et ad contemptum mortis optimas leges positas habeamus.

rogo tamen lecturos, ut non cum inuidia exequantur huius operis lectionem. non enim proposui laudes conscribere nostrorum, sed aduersus eos, qui nos plurimum et fallaciter accusarunt, satisfactionem hanc puto esse iustissimam.

proinde accusationem Apollonius non continue sicut Apion instituit, sed dispersim, quippe cum aliquando quidem nos sine deo [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. ) [*](desinit liber secundm, a uerbis Quoniam uero incipit liber tertius; littera initiali coloribus picta initium libri significat B, Explicit capitulum primum -:: -;-;- I Explicit liber uigesimus secundus flauii Iosephi contra apionem -::- -::- -:: i Incipit liber uigesimus tercius flauii Iosephi contra apollonium et lisimacum qui liber non distinguitur per capitula sed I totum simul legitur sub primo capitulo quod sic incipit. *! Cx in R neque subscriptio neque inscriptio neque littera initialis legitur 1 melon B Apollonius Molonis dicitur in § 79 cf. Riese, Rhein, Museum 1879, 627 sqq. et Schiirer, Geschichte cies jiid. Yolks 2II, 772 sqq. lisimacus C 2 insaniam] Suofieveiav 3 mose Le fortasse recte, μωσέως A et] de e iuxta B 4 ueluti mago] uelut imago LP uelut inimago (ex immago) B uelut ymago R ueluti imago C uelut mago e atque] antique R 5 nos] om. R 6 de] om. e 7 potero Ce reor] ex reos corr. L1 reos P 8 et] om. B pietatem ** alterutrum] eooEpeiav xal npos xoivwvtav μετ ̓ ἀλλήλων; in archetypo codicum excidisse puto et ad consortium quocum bene iunxeris alterutrum 10 contentum B 11 lectures R non] om. R 12 scribere R 13 eos] eo R 14 accusauerunt R satisfacionem C satisfationem P hanc—iustissimam] διϰαιοτάτην elvai νομίζωttjv airo \'toov νόμωνϰαϑ\' oDg ζω̃ντεςδιατελοῡεν 15 sicut] bis posuit P 16 quippe cum] xat Syj etita; A cum] tum e tamen ed. Venet. 1499v° )

105
et hominibus odiosos appellet, aliquando uero formidinem nobis improperat et e diuerso rursus aliquando de praesumptione fastuque gentis nostrae queritur. dicit autem etiam stultiores a barbaris et propterea nullum inuentum nos solos uitae utile comperisse.

haec autem omnia manifeste redarguuntur, dum uniuersa e contrario quam ab eo sunt dicta monstrantur et legibus imperata et a nobis cum omni integritate gesta.

si uero coactus fuero facere mentionem legum contrariarum apud alios constitutarum, huius - rei culpabiles illi sunt, qui nostras sollemnitates tamquam malas dicere uoluerunt; quibus neutrum puto remanere quod dicant, neque quia eas habeamus leges, quarum ego capitales et summas ad increpandum positurus sum, neque quia non praecipue in legibus propriis perduramus.

Paulum ergo sumens onus nolo prius edicere, quia eorum, qui sine lege et ordine uiuunt, hi, qui ordinis et communium legis amatores extiterunt et primi hoc inchoauerunt, recte mansuetudine naturaeque uirtute praestare dicendi sunt.

denique conantur singuli eorum gesta sua ad antiquitatem referre, ut imitatores aliorum uideantur existere, et [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. ) [*]( 1 hominibus odiosos] μισανϑρώπουςappellat R uero] non R formidine R 2 impropeperat L 3 fastuque] conieci fastum codd e xac ὰπόνοιαν queritur] que.... (spatio quattuor litteris idoneo relicto) 8 L, c queritur sup. uers. add. L3, ex queretur corr. B* que P etiam] om. M 4 a] om. e 5 manifestare darguuntur L manifesta redarguuntur e 6 uniuersa e] uniuerse L uniuerse BRCP uniuersa e quam] quae CP ab eo] habeo L habeo B monstrarentur R 7 impetrata P a] om. P 9 apud-constitutarum] om. R cuius e 10 mala P uoluerint B 11 remanere, ne s. P1 quod dicant] qd B quia] per B wç ouXl 12 ad increpandum] absunt a Graecis, addid. interpres 13 sum positurus tr. JR positura LBCP neque] scripsi aeque (uel eque, eque) codd e non] om. e 15 paululum B onus] mendosum, honus LBP TOV Xoyov quia] quin e 17 legum Re et] ut R hoc] om. R 18 mansuetudinem] Ce naturaeque] nostramque e uirtute] ex uirtutS rasura corr. B uirtutem LReCP 20 ut imitatorea—106, 1 exponere] interpres exemplar codici A simile secutus est, in quo μὴ particula ex priore enuntiati parte in posteriorem abierat )

106
non ipsi potius aliis, ut legitime uiuere debeant, exponere;

his igitur hunc modum habentibus uirtus legislatoris est meliora considerare et his, qui usuri sunt legibus quas posuerit, satisfacere, quia rectae sunt, populi uero est, ut in omnibus quae sunt constituta perduret et neque felicitate procedente neque calamitatibus aliquid horum inmutet.

dico igitur nostrum legislatorem quorumlibet qui memorantur legislatorum antiquitate praecedere: Lycurgus enim et Solon et Zaleucus Locrenus et omnes qui apud Graecos mirabiles sunt nouelli atque recentes quantum ad illum comparati esse noscuntur, quando nec ipsum nomen legis fuisse olim apud Graecos agnoscitur;

testis Homems est, qui nusquam in opere suo hoc usus est nomine; non enim secundum legem, sed indefinitis sententiis et regum praeceptionibus populus regebatur. unde etiam multo tempore permanserunt tantum moribus utentes et non scripto et multa horum semper secundum euentum casuum permutantes.

noster uero legislator antiquus existens, hoc etenim undique manifestum est etiam apud eos [clarum], qui semper contra nos loquuntur, [*]( LBR, CP, e. — Cosmas Exc. Peir. A, ed. pr. ) [*]( 1 legyptime R debeant] ex debeant rasura B debeanC L 2 hunc in modum e modum] mundum L 3 usilri B (rec. man. corrent) legibus-sunt] om. P satifacere B quia rectae sunt] add, interpres est] om. R fortasse recte cum textu Graeco ut] bis postiit P 7 quorumlibet, rumlibet in ras. B 8 procedere R ligurgus CrRC in marg. L4 etenim R 9 laleucus R graecus R mirabile R llfuissetlZ 12 agnoscitur] in ras. Bx notum R 13 non enim secundum legem] 00SI γὰο̩ ἠν (scil, νόμος) ϰατὰ to!jtov (i. e. Ομηρον 14 indifinitis LBReP indifflnitis C ὰρίσταις Cosmaa regpm L 15 unde] a;f ou (t. e. ̔Ομήρου) 16 moribus-scripto] ἔ́ϑεσιν ὰγράϕοις χρώμενοι mom ribus] manibus (s. JL2) L maribus Cr morribus C 17 casuum euentum tr. C permittentes e noster uero sqq.] hine incipiunt Excerpta Peiresciana codicis Turonensis ab Iulio Wollenberg edita, quae textum Graecum a § 156-174 continent cfr. Niesii praef. in Iosephi opp. IV p. VIII sqq. 18 lator legis B existens] abest ab Exc Peir hoc] non P 19 etiam, iam erasum in B clarum] glossema puto archetypo intrusum qui semper] quis gp B quis 8 p CP locuntur LBCP )

107
semet ipsum praebuit optimum principem populorum et consiliatorem magnum; sed instructionem totius legis uitae constringens eis suasit hanc libenter excipere et firmissimam indita scientia custodire.

Primitus autem eius magnitudinis opera uideamus.

ille namque progenitorum nostrorum relinquentium Aegyptum et ad terram propriam remeantium multa milia sumens ex plurimis et inpossibilibus rebus cautissime liberauit, et<enim> inaquosam eos et multum arenosam oportebat transire uiam bellaque deuincere et filios ac uxores praedamque belli seruare,

in quibus dux egregius et consiliarius sapientissimus et tutor ueracissimus fuit uniuersorum; omnem siquidem multitudinem in semet ipsum pendere fecit et, cum omnia quae uellet persuadere posset, in nullo horum uindicauit sibimet potestatem, sed in quo maxime tempore potentatum sibimet arrogant et tyrannidem praesules rerum et populum frequenter plurima iniquitate uiuere consuescunt,

in hac ille potentia constitutus e diuerso magis iudicauit agendum pie [*]( LBR, CP, e. — Exc. Peir. A, ed. pr. ) [*]( 1 conaciliatorem L 2 magnum] interpres addidit \' totius] oXyjv scil. instructionem legis uitae] nitae lege desideramus, sed Exc Peir τω̃ν νόμωνpraebent constringens] παραλαβώνExc Peir A 3 suasis e excipere] ex percipere corr. Bl firmissimam] P firmissima LBRC firmissime e 4 indita scientia] Taaot A si; rill Bekker et ExcPeir inclyta e 5 Primitus-uideamus] ὶ̀δωμεν δὲttov epfmv aotoS to πρω̃tov (itpa»tov to tr. ExcPeir) μεγαλει̃ον primus R aut R magnitudinis, nis ex nes corr. L1 7 propriam terram tr. R assumens R ex plurimis] i* πολλω̃νΑ om. Exc Peir 8 liberauit] διέσωσεν εἰς ἀσϕά- Xeiav etenim,enim add.Niese 9 multum arenosam] πολλύψαμμον Exc Peir πολλὴν ψάμμον Λ10 bellaque] πολέμους Exc Peir Λ πολεμίους Niesepraedam R belli] ed. Venet. 1510 bella codd e bello ed. Mediol. 1513 6jjlo5 .. μαχομένους, bellantes conic. Guenther 12 et tutor ueracissimus] om. R nniuersorum] abest ab ExcPeir 13 pedere B pondere P facit Le 14 persuaderet P posset] hic sequuntur in Graecis avti too ϰελευσϑέντος quae spuria iudicauit Niese in nullo—potestatem] aiç coSejtiav οὶϰείαν ἔλαβενtaota πλεονεξίν uendicauit R 15 maximo e potestatum C potestatem e 16 populorum R 17 uiuere] abest a Graecis 18 constitutos B constitus P pie] om. P. )

108
et plurimam exhibere aliis aequitatem, ipse uirtutem praecipuam se credens cunctis ostendere et salutem firmissimam

praebere sequacibus bona uoluntate et maximis actibus in singulis casibus usus est. quapropter recte iudicabat ducem atque consiliatorem se deum habere et primitus sibimet satisfaciens, quia secundum illius uoluntatem uniuersa gereret atque tractaret, credidit modis omnibus oportere, ut etiam apud plebem haec opinio permaneret; nam qui deum respicere suam uitam credunt delinquere non praesumunt.