De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Flavius Josephus

Flavius Iosephus. Flavii Iosephi Opera Ex Versione Latina Antiqua, Part 6 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 37). Boysen, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

ab Artaxerxe uero usque ad nostrum tempus singula quidem conscripta, non tamen priorum simili fide sunt habita, eo quod non fuerit certa successio prophetarum.

palam namque est ipsis operibus, quemammodum nos propriis litteris credimus; tanto namque saeculo iam praeterito neque adicere [*]( LBR, CP, e. - Euseb A, ed. pr. ) [*](1 uel prius] ut P altare] altarium LR altaria L3 (superscrc ria) . r 3 conscribendi] TO ujtoypaostv A alia e 4 descriptione] disceptione L discerptione B discrepatione R discretione e 5 conspirationem C 6 a deo] ad eo LB sunt facti tr. e facta] facti LBBCPe facta correx. C2 recte ut arbitror. 7 infiniti] infiniti enim C infiniti e (i. e. d est) P 10 ammittitur corr. Z2 11 natiuitates] tod; ts vojaooc; Euseb γενομένους A continet L (-et L-) humanae generaticnis] τη̃ς avbpturcoYo- vb; Euseb <xr.\' ἀνθρωπογενίας A generationes LlB 12 habentJ om. B mortem] tsXsottj?. 14 artaxerxen R artaxersem C Xerxen .R Xersem C 15 ea] et ea R et e 16 tresdecim P quatuor CP hymno R 17 pignora noscuntur tr. R 18 Artaxerse C 19 conscripta <sunt\'> li primorum R priori e 21 quemammodum] P quemadmodum reliqui codd. nos] om. P credimusJ πεπιστεύϰαμεν A icposaasv Euseb 22 addicere e )

12
quisquam aliquid nec auferre nec transformare praesumpsit. omnibus enim insertum est mox ex prima generatione Iudaeis haec diuina dogmata nominare et in his utique permanere et propter ea, si oporteat, mori libenter.

iam itaque multi captiuorum frequenter tormentis affecti sunt et mortes uarias in theatris sustinuerunt, ne ullum uerbum contra leges ammitterent aut conscriptiones habitas postea uiolarent.

qui Graecorum aliquid tale perpessus est? quando neque fortuitam sustinere laesionem uolunt, licet omnia apud eos scripta destruantur;

uerba enim haec esse putant secundum conscribentium uoluntates exposita. et hoc iuste etiam de antiquis sapiunt, quoniam aliquos nunc quoque uident praesumentes de his rebus conscribere, quibus neque ipsi interfuerunt, neque credere scientibus adquiescunt.

denique de bello, quod apud nos contigit nuper, quidam historias conscribentes ediderunt, dum neque ad ea loca uenerint, neque in proximo rerum gestarum fuerint, sed ex auditu quaedam pauca componentes inpudenter semet ipsos uidentur historiae nomine iactitare.

Ego uero et ex omni bello et quae ibi particulariter gesta sunt, ueram descriptionem feci, dum ipse rebus omnibus interfuerim;

dux etenim apud nos Galilaeorum eram, donec fuit defendendi facultas. contigit autem ut caperer a Romanis et habentes me Vespasianus et Titus in custodia uniuersa semper inspicere faciebant. primo quidem uinctus, [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. ) [*]( 1 quisquam] s in rasura L quicquam Be aliquis e neque auferre R 2 mox] ex mos corr. C ex] Graecum ex secutus scripsi cum ed. Mediol. et codd. e 3 docmata B nominare] ovofxaCetv A vojuCsiv Euseb 3 itaque] ita R utique CP 6 ammitterent] amitterent (d 1 m. s.) L admitterent rell. codd. e 7 postea] om. e qui] cons pro S ziq exhibet A quis CP 8 furtuitam LB (corr. B1) e 9 sostinere e scripta] conscripta R 14 crederej muQeaOai, interpres legisse uidetur im\'6sG6ai adquiescunt] ἐϕιλοτιμήθησπν acquiescunt BC 15 nuper contigit tr. CP conscribentes om. P 20 uero et] et om. R ex] rcept, unde conicio de p 21 discrtionem L rebus <et> L 22 interfueram R 24 uespesianus e )

13
postea uero solutus cum Tito ab Alexandria propter obsessionem Hierosolymorum directus sum.

eo tempore nihil est gestum, quod meam potuisset latere notitiam. nam uidens Romanorum exercitum uniuersa sub diligentia describebam s et ea quae nuntiabantur ab his, qui semet ipsos tradebant, ego solus integrius intellegens disponebam.

deinde Romae tempus uacationis habens, omni iam negotio praeparato usus aliquibus cooperantibus mihi propter eloquentiam Graecam rerum editionem exhibui. tantaque mihi securitas adfuit ueritatis, ut primos omnium imperatores belli Vespasianum et Titum testes exposcerem.

primum namque illis optuli libros, et post illos multis quidem Romanorum qui bellis interfuerunt, plurimis uero nostrorum eos etiam uenundaui, qui Graeca sapientia uidebantur imbuti, quorum est Iulius Arche- . laus, Herodes honestissimus et ipse ammirabilis rex Agrippas.

isti siquidem uniuersi testimonium perhibuerunt, quia uentatem diligens excolui, non reprimentes forsitan aut tacentes, si quid gestorum per ignorantiam aut per gratiam commutaui aut praetermisi.

20 Quidam uero praui homines derogare meae historiae sunt conati, tamquam in scolis adulescentium propositum exercentes et accusationis insperatae atque detractionis facientes opus, cum oporteat illud sciri, quia conuenit [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. ) [*]( 1 propter] 1tpÓç 2 directus] ductus C 3 meam] in eam P uidens] uideris P 4 discribebam L describenda P 6 intelligens LBR e Romae] rone R 9 editionem] eruditionem JLe edionem B rcapoi- Sooiv, ex quo conicio scribendum esse: traditionem ueritatis] om. B 10 imperatoros R uespesianum e 11 <non> exposcerein e 13 uenundedi B uenadaui CP 14 archealaus B (correx. ipse in archelaus) 15 et ipse] aixoc agrippa BRe 17 diligenter B ἐπιμελω̃ς exolui R reprimentes] ὑποστειλάμενοι reprimens L (te s. Lz) BBQ forsitam P aut] non R tacentes] σιωπήσαντες tacens LBe 18 siJ 7^ A 20 derogaui L (re s. L2 litteris ui expunctis) 21 scholis e adolescentium Be ppositum P 22 excercentes L inspiratae codd. e detractiones L (ipse corr.) 23 cum] eum R quia <quod> LBe )

14
promittentem aliis rerum ueracium traditionem ipsum prius haec nosse certissime aut rebus gestis adhaerendo aut ab scientibus

consulendo, quod ego praecipue circa utrumque me credo fecisse negotium. antiquitatis namque libros, sicuti dixi, ex uoluminibus sacris interpretatus sum, cum essem genere sacerdos et participarer illarum sapientiam litterarum;

historiam uero belli conscripsi multarum quidem actionum ipse operator, plurimarum uero inspector existens et omnino eorum quae dicta uel gesta sunt nihil ignorans.

quomodo ergo non procaces quilibet aestimabit eos, qui aduersum me nituntur de ueritate contendere? qui licet imperatorum commenta legisse dicantur, non tamen nostrorum repugnantium rebus interfuerunt.

De rebus itaque necessariam feci digressionem significare uolens facilitatem eorum, qui historiam scribere compromittunt-

promittunt, et sufficienter, sicuti reor, palam faciens, quia conscriptio rerum apud barbaros potius sollemnior, quam apud Graecos est, uolo paululum primitus disputare aduersus eos, qui contendunt nouellam esse nostram conuersationem, eo quod. nihil de nobis, ut aiunt illi, dictum sit conscriptoribus Graecis;

deinde testimonia antiquitatis ex aliorum litteris [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. h ) [*]( 1 traditionu L (L2 corr.) BR nosce Re 2 aderendo B inhaerendo R a scientibus CP 3 ergo L utrum quia R 5 geneere L2 corr. 6 parti tieiparer] ex participaret corr. Ll parti parer B participarem Ce sapientia BRP 10 aestimabit] extimabit C exstimabit P existimabit e 11 legisse dicantur] legantur R 12 dicantur] λέγωσιν dicnntur (n in a corr. 1 m.) B dicuntur e 14 necessarium (u in a corr. L) LCP digressionem] disgressionem P descriptionem e, in marg. add. LB: ai. (i. e. alii) discret (c L) ionem 15 facultatem codd. e 16 faciens] facient L faciunt LlBe 17 rerum] i. e. tWV πραγμάτων; \'rwv παλαιω̄ν A quamI om. R 18 uoloj uolo <autem> CP aduersus] apud R 19 conuers sationem] consonantiam R 20 ut aiunt de nobis tr. R illi B2 21 et ante Graecis supr. uers. add. L2 <antiquis\'> Graecis R testimonia post antiquitatis errore repetiuit statimque deleu. B )

15
exhibebo et eos, qui nostro blasphemant generi, ualde ipsi rationi blasphemare monstrabo.

Nos igitur neque regionem maritimam habitamus, neque mercimoniis congaudemus, neque per haec alterutris peregrinationibus fatigamur, sed sunt quidem nostrae ciuitates procul a mari positae, regionemque uberrimam possidentes in ea assidue laboramus, praecipue circa filiorum nutrimenta studentes, legumque custodiam et traditionem pietatis totius opus uitae necessarium iudicamus.