De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem

Flavius Josephus

Flavius Iosephus. Flavii Iosephi Opera Ex Versione Latina Antiqua, Part 6 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 37). Boysen, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

non enim solummodo apud alios Graecos publica conscriptio est neglecta, sed neque apud ipsos Athenienses, quos terrigenas esse dicunt disciplinaeque cultores, aliquid huiusmodi reperitur factum, sed publicarum litterarum antiquissimas esse dicunt leges, quae a Dracone eis ex Phoenicibus sunt conscriptae ante modicum tempus tyrannidis Pisistrati.

de Arcadibus autem in antiquitate gloriantibus quid oportet dici? uix enim isti et postea litteris eruditi sunt.

Cum ergo conscriptio nulla proponeretur, quae et discere uolentes edoceret et mentientes argueret, multa inter alterutros conscriptores discordia generata est.

secunda uero causa uarietatis post illam haec ponenda est, quoniam qui ad conscribendum se praeparabant non studium ueritatis exhibuerunt, licet haec promissio semper habeatur in promptu, sed uerborum magis habuere prolationem maximam.

et quemadmodum [*]( LBR, CP, e. — Euseb A, ed. pr. ) [*]( 3 primum] plurimum R propriorum R 4 ab initio] ἐξ ἀρχη̃ς A ἐξετασθη̃ναι Euseb 5 quae aguntur et semper proferre C q; aguntur semper proferre P 6 et ante errorem] om. R et post errorem] de P metiendi L (L2 s. n) 7 scriptare L (L2 s. ti) 10 huiusmodo L (L2 in -di corr.) factum] om. e 11 antiquissimis L (correxit L2) R dicunt esse tr. P 12 dracone eis] draconeis R ex Phoenicibus] περὶ. \'twv cov!*u»v (ϕοινίϰων A) 13 de Arcadibus] dicarcadibus L (ic litteris superp. L2 e) dica reatibus B 14 isti om. R 16 nulla] ulla P praepone- 8 retur e 17 uolentes] uolentis L (L3 in m. : c tes) uolentibus B (ras. in -tes mut. B2) uolentibus e 18 secunda-ponenda est] om. De uarietatis scribenduiu causa tr. R 19 ad conscribendum] ad pre con spo crinendum L (L2 superscr.) ad pscribendum Be ad praeconscribendum R ad componendum P 21 impromtu LB 22 habuere] ex ἐπεδείϰνυντο coneci, habere- codd. e quamadmodum R )

9
laudari se in hoc super alios aestimarent, ad hoc potius semet ipsos aptabant, aliqui uero ad fabulas sunt conuersi, aliqui autem ad gratiam aut ciuitates laudantes aut reges; alii semet ipsos ad accusandas causas aut conscriptores tradiderunt in hoc se fore probabiles aestimantes et omnino hoc agentes, quod historiae nimis aduersum est.

uerae siquidem historiae indicium est, si de hisdem rebus omnes eadem dicant atque conscribant. hi uero cum quaedam aliter conscriberent quam alii, tunc se putabant omnium ueraciores ostendi.

quapropter causa quidem uerborum et calliditatis eorum cedere nos Graecis oportet, non autem de antiqua historiae ueritate et maxime de rebus propriis uniuscuiusque prouinciae.

Quoniam uero apud Aegyptios et Babylonios ex longissimis olim temporibus circa conscriptiones diligentia fuit, quando sacerdotibus erat iniunctum et circa eas ipsi philosophabantur, Chaldaei uero apud Babylonios, et quia praecipue Graecis immixti usi sunt Phoenices litteris circa dispensationes uitae et communium operum traditionem, dum consentiant omnes, tacendum hoc puto.

de nostris uero progenitoribus,: quia eandem quam praedicti habuerunt in conscriptionibus sollicitudinem, desino dicere etiam potiorem, pontificibus et prophetis hoc imperantes, et quia usque ad nostra tempora [*]( LBR, CP, e. — Enseb A, ed. pr. ) [*]( 1 super, up in ras. L2 aestimarent] extimarent CP 2 conuersi sunt tr. R 3 aliqui] alii C 4 acusandas B aut] om. B expunxit Ll YJ 5 sese CP fore] forte codd. e ex Graeco eoSoxtpjsstv emendaui aestimantes] existimantes C 7 de] om. e hisdem] eisdem e 8 hi uero] hinc CP cum-alii) e: xauta γράψειαν Itspa)? A (omisso p.-ii ab Eusebio post ei prolato) aliterj taliter B 9 ali R 10 causa] causas LBRe calliditates R calliditatis eorum] -riįç ev TOUTOI? oscvonjTos 12 propriis] propriae LBRe 13 Quoniam uero] quando (qri) P uero] om. C apud] om. e 15 eos R philosophiopbabant R philosophabant LBeCP cfr. uero lib. II § 23 philosophati sunt 16 et quia] quiue CP 17 usi sunt inter uersus suppl. Z2 phenices L phenicis corr. L2B . phoenicis e dispensationem R 18 traditionum CPL (ipse in -em corr.) 20 quia] qui CP )

10
cum multa integritate sefuatum est, si oportet audentius dici, etiam seruabitur, conabor breuiter edocere.

Non enim solummodo ab initio probatissimos uiros et in dei placatione praeparatos ad haec exercenda constituerunt, sed quatenus etiam genus sacerdotum sine permixtione purumque consisteret prouiderunt.

oportet enim eum, qui sacerdotium habiturus est, ex eiusdem gentis nasci muliere et neque ad pecunias neque ad honores inspicere et de hoc per antiquam lineam et multis testibus approbare.

quod scilicet agimus non solum in ipsa Iudaea, sed ubicumque nostri generis constitutio reperitur, etiam ibi integritas ista seruatur

circa nuptias sacerdotum, hoc est in Aegypto et Babylonia et quocumque terrarum orbe quilibet de sacerdotum genere sunt dispersi. mittunt enim in Hierosolymam conscribentes a patre nomen nuptae et antiquorum progenitorum, quicumque huius rei testimonia praebuerunt.

si autem bella proueniant, sicut iam crebro factum est, dum Antiochus Epiphanes ad nostram uenisset regionem et Pompeius Magnus et Quin-

tillus Varus, et praecipue nostris gesta temporibus, tunc hi qui de sacerdotibus supersunt ex antiquis litteris iterum noua conficiunt et probant mulieres, quae relinquuntur. non enim ad captiuas accedunt alienigenarum consortia formidantes.

indicium uero integritatis hoc maximum est, quia pontifices apud nos a duobus milibus annis denominati filii a patre conscripti sunt. his autem qui praedicti sunt, si quid [*]( LBR, CP, e. — A, ed. pr. ) [*]( 2 dici] dicere C om. e seruabitur] seruatum est P 4 in dei] ex Graecis correxi, inde codd. e plecatione R 6 qui-habiturus est] TOV μετέχονα 7 eiusdem] eius R 8 <et> neque LBe honeres P et de hoc-approbare] Graeca paululum rnutauit interpres 9 approbari CP 11 reperietur R et<in>R 13 qua cum que R orbe] urbe L (corr. L3 in orbe) BR quilicet P de] om. R 14 enim] et R 15 quicumque] y.al Ti\'vss, unde conicias et esse inserendum 16 rei om. C 17 sicuti P crebros R anthiochis R 18 quintilus uarrus R quintilius e 22 accedunt] sequuntur in textu Graeco insiticia ut uidetur haec: itoXXax:; γενονυιω̃ν aOTats 23 iudicium R 25 his autem qui praedicti suntinterdicitur] Graeca non intellexit interpres si quidj siquidem R )

11
praeuaricentur, interdicitur, ne uel ad altare accedant uel alia sanctificatione fungantur.

recte siquidem, potius autem necessarie, cum neque conscribendi potestas omnibus data, neque aliqua sit in descriptione discordia, sed solummodo prophetis antiquissima quidem et ueterrima secundum inspirationem factam a deo cognoscentibus, alia uero secundum se sicuti facta sunt palam conscribentibus,

infiniti libri non sunt apud nos discordantes et sibimet repugnantes, sed solummodo duo et uiginti libri habentes temporis totius conscriptionem, quorum iuste fides ammittitur.

horum ergo quinque quidem sunt Moyseos, qui natiuitates continent et humanae generationis traditionem habent usque ad eius mortem: hoc tempus de tribus milibus annis paululum minus est.

a morte uero Moyseos usque ad Artaxerxem Persarum regem, qui fuit post Xerxem, prophetae post Moysen ea, quae secundum eos sunt gesta, conscripserunt in tredecim libris. reliqui uero quattuor hymnos in deum et uitae humanae noscuntur pignora continere.