Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm orbis terrarum in tabula pingere: Post quem Hecatæus Milesius, vir multæ peregrinationis, idem argu

2

argumentum tam accurate tractavit, ut homines fuerint rapti in admirationem. Nam Hellanicus Lesbius, quamquam alias doctissimus, minus concinne ista tradidit. Deinde Damastes Citticensis, qui sua ex Hecatæo descripsit, littoream navigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terræ circuitiones ac circumnavigationes composuerunt.

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, complexum in sui medio Græciam, in cujus centro statuunt Delphos, quos vocarunt umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experimenta exstant, primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad Latitudinem habeat rationem sesquialteram. cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem Trapezio, alii caudæ belluinæ, Posidonius Stoïcus fundæ tradidit, cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat, sic tamen ut latissima sit, qua India pertinet ad Eurum. Ter

3

Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis; Africæ et Asiæ Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus, qui a palude Sarbonide ad sinum Arabicum porrigitur: Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores tradiderunt Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn.

Continentes autem appellantur Græca voce Epiri, quia videlicet sunt inexploratæ magnitudinis. Asia dicta est ab ἄσσον, quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andrus, Tenus, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est a vento Euro. Lybiæ vocabulum Græcis plane latet, sed a populo nobili inter Phœnices venit, et significat leones. Oceanus dictus ab æstuum terras undique pulsantium concitatione.

Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et mon tem

4

tem Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: Secundum quæ loca alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.