Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm orbis terrarum in tabula pingere. Post

2
quem Hecatæus Milesius, vir multæ peregrinationis, idem argumentum tam accurate tractavit, ut homines in admirationem venerit. Nam Hellanicus Lesbius, quanquam doctissimus, absque colore et tabula ista tradidit. Deinde Damastes Cittiensis, qui plurima ex Hecatæo descripsit, circumnavigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terræ circuitiones ac circumnavigationes composuerunt.

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Græciam, et ejus Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experientia exstant, primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla: sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem mensæ: alii caudæ belluinæ: Posidonius Stoïcus fundæ

3
tradidit, cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat; sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.

Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis; Africæ et Asiæ Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus ille a palude Sarbonide et sinu Arabico. Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn.

Continentes autem appellantur Græca voce quasi infinitæ, ob ignorationem. Asia dicta est ab ἄσσον, quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est ab Euro. Lybia Græcis plane latebat, sed a populo nobili inter Phœnices, et significat leones. Oceanus dictus ab

4
æstuum terras undique pulsantium concitatione.

Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.