History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Si quis vero illorum, qui sunt extra Peloponnesum, in agrum Peloponnesiacum maleficii causa veniat, ad arcendam vim hostilem accurrant initis una consiliis, ea ratione, quae Peloponnesiis rectissima videbitur.

Quotquot autem extra Peloponnesum sunt socii Lacedaemoniorum, eadem conditione erunt, qua sunt et Lacedaemoniorum et Argivorum socii, suum agrum obtinentes.

Ubi vero haec sociis ostenderint, si assen-tiantur, compositionem faciant. Quod si quid aliud visum fuerit sociis, domum eos dimittant. »

Hanc igitur conditionem Argivi primum admiserunt, et Lacedaemoniorum exercitus a Tegea domum revertit. Postea vero, quum mutuum commercium inter illos jam esset, non multo post iidem viri rursus effecerunt, ut Argivi relicta Mantineorum et Eleorum et Atheniensium so-

236
cietate federa sodetolemque cum Laceda-monus inirent. Atque facta sunt in haec verba.