non insulto obtreotatoribus
nostris. unum aliquod ab initio Vrbis conditae bellum proferant
tam pia necessitate susceptum, tam diuina felicitate confectum,
tam clementi benignitate sopitum, ubi nec pugna grauem
caedem nec uictoria cruentam exegerit ultionem, et fortasse
concedam, ut non haec fidei Christiani ducis concessa uideantur;
quamuis ego hoc testimonio non laborem, quando unus ex
ipsis, poeta quidem eximius sed paganus peruicacissimus,
excerpsit Paulus 303 not. lin. 3-
303, 21 6 Eugenius — 7 perculit
O nimium dilecte Deo! tibi militat aether, Et coniurati ueniunt ad classica uenti .
hominum de solo Deo humiliter sperantem et partem adrogantissime
de uiribus suis et de idolis praesumentem.
Theodosius autem conposita tranquillataque republica apud
Mediolanium constitutus diem obiit.
nunc filius Theodosius Orientem regit, et Honorius Augustus
frater eius, cui nunc respublica innititur, quadragensimo secundo
loco commune imperium duuisis tantum sedibus tenere coeperunt;
uixitque Arcadius post patris excessum annis duodecim
In III cons. Honorii 96-98, cum
Augustino C. D. 5, 26 laudatus qui et ipse media cni fnndit ab antris
Aeolus armatas hiemes omisit § 23 cf. Rufinus 11, 34 exscripsit Paulus 303,
24 sq. 8 Theodosina — 9 obiit
interea Gildo comes, qui in initio regni eorum Africae
praeerat, simul ut defunctum
quidam ferunt) quadam permotus inuidia Africam orientalis
imperii partibus iungere molitus est,
sine (ut alia tradit opinio)
minimam in paruulis spem fore arbitratus — praesertim cum
absque his non facile antea quisquam pusillus in imperio
relictus ad maturitatem uirilis aetatis euaserit istique propemodum
soli inueniantur, quos ob egregiam patris ac suam
fidem et diuisos et destitutos Christi tutela prouexerit —
Africam excerptam a societate reipublieae sibi usurpare ausus
est, gentili magis licentia contentus quam ambitu regiae affectationis
inflatus.
huic Mascezel frater fuit, qui nouarum
rerum molitiones in fratre perhorrescens, relictis apud Africanam.
militiam duobus filiis adulescentibus in Italiam rediit. Gildo,
et absentiam fratris et praesentiam filiorum eius suspectam
epitomauit Paulus 308, 24
— 26 2 Gildo — 6 arbitratos, (12 gentili) excerpsit Marcellinus
Comes ad
ad hunc iam
ut hostem bello insequendum Mascezel frater missus est, quem
idoneum procurandae reipublicae fore propriae orbitatis recens
dolor pollicebatur. igitur Mascezel, iam inde a Theodosio sciens,
quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem
Christi a clementia Dei impetraret, Caprariam insulam adiit,
unde secum sanctos seruos Dei aliquot permotos precibus suis
sumpsit: cum his orationibus ieiuniis psalmis dies noctesque
continuans sine bello uictoriam meruit ac sine caede uindictam.
Ardalio
Ammederam ciuitates; ubi cum parua manu, hoc est cum
quinque milibus (ut aiunt) militum, contra septuaginta milia
hostium castra metatus, cum interiecta mora excedere loco
oppositasque praeiacentis uallis angustias transgredi uellet:
transcripsit Marcellinus Comes ad
a. 398 9 aine bello-uindictam transcripsit MarceUinus Comes ad
a. 398 9 sine bello
incurrente nocte beatum Ambrosium episcopum Mediolani
paulo ante defunctum per somnium sibi uidere uisus est
significantem manu et inpacto ad humum ter baculo dicentem:
hic, hic, hic. quod ille prudenti coniectura intellexit merito
adnuntiantis fidem uictoriae, uerbo locum, numero diem significare.
snbstitit ac tertio demum die post noctem orationibus
hymnisque peruigilem ab ipsis caelestium sacramentorum
mysteriis in hostem circumfusum processit;
et cum ad eoe,
qui primi occurrerant, pia pacis uerba iactaret, signiferum
quendam insolenter obsistentem et iamiamque pugnam excitantem
gladio percussit in bracchio eumque manu debilem
ipso uulnere coegit pronum inclinare uexillum.
quo uiso
reliquae cohortes deditionem iam fieri priorum existimantes
certatim sese ad Mascezelem signis tradidere conuersis. barbari,
quorum magnam multitudinem Gildo ad bellum deduxerat,
defectu militum
Gildo et ipse
fugam molitus arrepta naui ut in altum prouectus ac deinde
reuocatus in Africam est, post aliquot dies strangulatus interiit.
similia in Paulini Vita S. Ambrosii 51
breuiter expressit Marcellinus Comes ad a. 398 6 ac tertio — 7
pernigilem exacripsit Paulus 309, 15 sq. 12 quo uiso-16 expressit
Paulus 309, 21 sq. 16 Gildo — 18 strangulatus
periclitaremnr sub tantorum miraculoram relatu quasi praesumpta
mentiendi inpudentia, nisi adhuc uocem nostram
conscientia eorum, qui interfuere, praecurreret. nullae aguntur
insidiae, nulla corruptio; septuaginta milia hostium uincuntur
paene sine pugna; fugit uictus ad tempus, ne plus audeat
uictor iratus; transportatur in diuersum locum, ut nesciat
frater occidi, quo uindicatur occiso.
sane idem Mascezei elatus
rerum secundarum insolentia, posthabito sanctorum consortio,
cum quibus antea Deo militans uicerat, etiam ecclesiam
temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere. secuta est poena sacrilegum. nam isdem superstitibus atque
insultantibus, quos ab ecclesia ad poenam protraxerat, post
aliquantum tempus solus ipse punitus est probauitque in se
uno, ad utrumque semper diuinum uigilare iudicium, quando
et, cum sperauit, adiutus et, cum contempsit, occisus est.