sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno
Aquileiae interfectus et persecutionis et uitae finem fecit. qui
maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et
Mameae matris eius familiam persecutionem in sacerdotes et
clericos, id est doctores, uel praecipue propter Origenem
presbyterum miserat.
Anno ab Vrbe condita DCCCCLXLI Gordianus uicensimus
tertius ab Augusto imperator creatus est mansitque in eo
Eutrop. 9, 1 et (4 XXII et 7 persecutionem —
in Christianos .. exercuit) Hier. 2252 et 2253 (cf. codd. BFMR)
§ 2 tertio Bier. 2252 || a Pupieno-interf. (Eutr. 9, 1 aut) Hier. 2254 ||
persecutionis sqq. Bufinus 6, 20 et Hier. 2253 excepta Mammaeae mentione
(cf. Oros. cap. 18
Gordianus admodum puer in Orientem ad bellum Parthicum
profecturus,
quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit,
neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano
post annum apertas Cornelius Tacitus prodat.
igitur Gordianus
ingentibus proeliis aduersum Parthos prospere gestis suorum
fraude haud longe a Circesso super Euphraten interfectus est.