GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa001.opp-lat1:5.16.17-5.16.20 urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa001.opp-lat1:5.16.17-5.16.20

mulieres grauiorem paene excitauere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. sed cum ab his nouo caedis genere terrerentur — abscisis enim cum crine uerticibus inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur — ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque uerterunt.

namque aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis ipsisque EXPILATORES 14 mulieres—p. 318, 4 pependerunt compilauit Paulus 108 sq. \\ 2 quinto PRD quintus L || catolus D 8 ad diem puguarn (a m. fort. 1 corr.) L 4 naebula P* || disposuerem L* || in sole pugni. In (n statim ex t) sole pugnarunt D 7 *equites R || suo Rl 8 indispositę P* indispositam et D 9 cum uento] conuento (-tu D) R1D || aduerso. P || emicuisset (t add. m. 2) B 10 inplenit L || habitauit D 11 tam om. LD 12 internetione (inter 8. lin. add. m. 1; e cum ras., fort. e in i corr. sed m. 2 restituta) R || cederetur LD || centum quadragenta D CXL PR || mil- P mil̷ R 13 LX PR || mil- P mi! R 14 graoiores L || p*ene B || excitare D || que R1D || plaustris (s pr. add. m. 2) P plustris L 16 rep* pulere P reppulere R repulserunt D || romanes D 17 terrerentur (rentnr s. a.m.1) R || abscisis] LPaRD abscissis Pbv || eum om. L || inhoneste D 18 relinquebatur D 19 sumserant PD || in seruosque LD 20 appraehensu P apraehensis L adpraehensis D 21 stranguilatae PRa n |efunibus D || *equorum R continuo equis exstimulatis, postquam suas isdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere coruices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt.

inuenta est etiam quaedam, quae duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxerit et, cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos.

inter haec multa ac miserabilia mortis genera reguli quoque dus strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius. et Boiorix reges in acie ceciderunt; Claodicus et Caesoris capti sunt.