Anno ab Vrbe condita DCXXVII L. Caeoilio Metello et Q.
Titio Flaminino coss. Carthago in Africa restitui iussa uicensimo
secundo demum anno quam fuerat euersa deductis ciuium
Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta
est, magno ante prodigio praecedente.
nam cum mensores ad
limitandum Carthaginiensem agrum missi stipites, terminorum
indices, fixos nocte a lupis reuulsos mordicus conrososque reperissent,
aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci
expediret Carthaginem reformari.
Eutropius 4, 92
(numerus, quem Orosius male cum praecedentibus coni.) et 21
Eodem anno C. Gracchus, Graochi illius qui iam occisus in
seditione fuerat frater, tribunus plebi per tumultum creatus
magna reipublicae pernicies fuit.
nam cum saepe populum
Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas
seditiones excitauisset, maxime legis agrariae causa, pro qua
etiam frater eius Gracchus fuerat occisus,
Minucio successore decessit.
Minucius tribunus plebi cum
maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta conuulsisset
legesque abrogasset, C. Gracchus cum Fuluio Flacco ingenti
stipatus agmine Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit:
ibi maximo tumultu excitato quidam praeco a Gracchanis
interfectus uelut signum belli fuit.
Flaocus duobus filiis armatis
cinctus, comitante etiam Graccho togato breuemque
gladium sub sinistra occultante, quamuis et praeconem frustra
praemisisset, qui seruos ad libertatem uocaret, Dianium tamquam
arcem occupauit.