M. Plantio Hypsaeo M. Faluio Flaoco consulibus uixdum
Africam a bellorum excidiis quiescentem horribilis et inusitata
perditio consecuta est.
namque oum per totam Africam mmensae
lucustarum multitudines coaluissent et non modo iam
cunctam spem
radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent,
uerum etiam amaras cortices atque arida ligna praeroderent,
repentino abreptae uento atque in globos coactae
portataeque diu per aerem, Africano pelago inmersae sunt.
harum cum inmensos aceruos longe undis urguentibus fluctus
per extenta late litora propulissent, taetrum nimis atque ultra
opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries
exhalauit, unde omnium pariter animantum tanta pestilentia
consecuta est, ut auium pecudum ac bestiarum corruptione
Liuius 60 (ef. Periocha, Obseq. 30, Augustinus
C. D. 3, 31)
at uero quanta fuerit hominum lues, ego
ipse, dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia,
in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta milia hominum,
circa oram uero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque
Vticensi litori adiacet, plus quam ducenta milia perisse traditum
est, apud ipsam uero Vticam ciuitatem triginta milia
militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant,
extincta atque abrasa sunt.
quae clades tam repentina ac tam
uiolenta institit, ut tunc apud Vticam sub una die per unam
portam ex illis iunioribus plus quam mille quingentos mortuos
elatos fuisse narretur.
Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de
cuius misericordia et in cuius fiducia haec loquor: quamuis et
temporibus nostris exoriantur aliquando et hoc diuersis partibus
lucustae et plerumque etiam sed tolerabiliter laedant,
numquam tamen temporibus Christianis tanta uis inextricabilis
Orosius; ad illa temporibus noatris et q. s. cf.
Hieronymus in
Anno ab Vrbe condita DCXXVII L. Caeoilio Metello et Q.
Titio Flaminino coss. Carthago in Africa restitui iussa uicensimo
secundo demum anno quam fuerat euersa deductis ciuium
Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta
est, magno ante prodigio praecedente.
nam cum mensores ad
limitandum Carthaginiensem agrum missi stipites, terminorum
indices, fixos nocte a lupis reuulsos mordicus conrososque reperissent,
aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci
expediret Carthaginem reformari.
Eutropius 4, 92
(numerus, quem Orosius male cum praecedentibus coni.) et 21
Eodem anno C. Gracchus, Graochi illius qui iam occisus in
seditione fuerat frater, tribunus plebi per tumultum creatus
magna reipublicae pernicies fuit.
nam cum saepe populum
Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas
seditiones excitauisset, maxime legis agrariae causa, pro qua
etiam frater eius Gracchus fuerat occisus,
Minucio successore decessit.
Minucius tribunus plebi cum
maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta conuulsisset
legesque abrogasset, C. Gracchus cum Fuluio Flacco ingenti
stipatus agmine Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit:
ibi maximo tumultu excitato quidam praeco a Gracchanis
interfectus uelut signum belli fuit.