ubi dum
sex continuis diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginienses
desperatio ad deditionem traxit petentes, ut quos
belli clades reliquos fecit, saltem seruire liceat.
primum agmen
mulierum satis miserabile, post uirorum magis deforme
descendit. nam fuisse mulierum xxv milia, uirorum xxx
milia memoriae traditum est. rex Hasdrubal se ultro dedit.
transfugae qui Aesculapii templum occupauerant, uoluntario
praecipitio dati igne consumpti sunt, uxor Нasdrubalis se duosque
filios secum uirili dolore et furore femineo in medium iecit
incendium, eundem nunc mortis exitum faciens nouissima regina
Carthaginis, quem quondam prima fecisset.
ipsa autem ciuitas
decem et septem continuis diebus arsit miserumque spectaculum
de
diruta est autem Carthago omni murali lapide in puluerem
2, 15 6 17 et
18 (cf. Per. 51) § 6 et § 7 Liuius 51 et
multitudo omnis captiuorum exceptis paucis principibus uenundata
est. ita quarto quam coeptum fuit anno bellum Punicum
tertium terminatum est.
Sed mihi quamlibet studiose quaerenti uernmtamen homini
tardioris ingenii nusquam omnino causa tertii belli Punici,
quam in tantum Carthago accenderit, ut iuste euerti decerneretur,
eluxit, illudque me uel maxime mouet, quod, si ita
ut in superioribus bellis euidens in adsurgentem causa et dolor
accendebat, consultatione non opus erat.
at uero, cum alii
Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam
esse decernerent, alii uero propter perpetuam Romanae uirtutis
curam, quam sibi semper ex suspicione aemulae urbis inpenderent,
ne uigor Romanus bellis semper exercitus in languidam
segnitiem securitate atque otio solueretur, incolumem Carthaginem
statui suo permittendam esse censerent: causam non
ex iniuria lacessentum Carthaginiensium sed ex inconstantia
torpescentium Romanorum ortam inuenio.
quod cum ita sit,
cur Christianis temporibus imputant hebetationem ac robiginem
suam, qua foris crassi, intus exesi sunt? qui porro ante
Orosius adhibitis ad § 9 Augustino C. D.
2, 18 et 3, 21 ac fort. Liuio (cf, Periocha 49), illisque § 10 Christianis
temporibus imputant repetitis ex Augustino C. D. 1, 33 D2) RD1 || septin∗gentesimo (er. qD aco R ||
post, anno quam (i. e. anno post quam, corr. m. 2) D 2 paucis (c
ex 8 m. 1) R || uenundata] LRDB 3 coeptum] LDB cęptum (ę
radendo in e) R inceptum v 6 bolli Punici tertii v 7 karthago
R || ut] tuci D1 8 illudque∗uel (eras. 1 et tertiae u lin:
prior in ras. m. 1)
Itaque finem uolumini faciam, ne forsitan conlidendo uehementius
discussa ad tempus robigine ubi necessarium acumen
elicere non possum, superuacuam asperitatem inueniam. quamquam
obuiantem asperitatem nequaquam expauescerem, si
interioris spem acuminis inuenirem.
1 fere om. L 2 karth- R 4 collidendo Rb 5 robigine]
D1 rubigine LD2R 6 quaquam RbD quaquam Ra 7 oboiante
D1 8 innenirem] sub hoc u. a correctore adnotatum est: contuli
(litteris prope cursiuis) L
quaternio quinq. folia habet L fol. 101 (in quo post huc folium deest
folium unum, cf. p. 278, 2)
Scio aliquantos post haec deinceps permoueri posse, quod
uictoriae Romanae multarum gentium et ciuitatum strage
crebrescunt. quamquam , si diligenter appendant, plus damni
inuenient accidisse quam commodi. neque enim parui pendenda
sunt tot bella seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum, nullorum
utique fructuum et magnarum tamen miseriarum.
sed coniueo,
ut quemadmodum uolunt ita fuisse uideatur; unde arbitror
esse dicturos: ecquid his temporibus beatius, quibus continui
triumphi, celebres uictoriae, diuites praedae, nobiles pompae,
magni ante currum reges et longo ordine uictae gentes
?
quibus breuiter respondebitur et ipsos de temporibus
solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem,
quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed Orbi
uniuerso constat esse communia. ecce quam feliciter Roma
C. D. 3, 23 aut romę R1 8 creuerunt X2 || quanquam DII || si] et
si appendant] DAVTOX, ed.1542 in contextu adpendant K1M
attendant (tt al. m. in ras., fuisse potest pp B) R Π ed. 1542 in
quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis,
cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis,
per quam agitur totius Orbis euersio? aut si ideo felicia
putantur, quia unius ciuitatis opes auctae sunt, cur non potius
infelicissima iudicentur, quibus miserabili uastatione multarum
ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt?
an forte aliud tunc Carthagini uidebatur, cum post annos
centum uiginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones
perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici, bellis
pacem, pace bella mutabat, nouissime miseris ciuibus passim
se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota
ciuitas fuit? cui etiam nunc, situ paruae, moenibus destitutae,
pars miseriarum est audire quid fuerit.
edat Hispania sententiam
suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine
suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem
nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diuersis urbibus
ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti,
interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum
concursu misero ac mutua caede iugulabant, — quid tunc de
cf. 6, 21 § 1 et 7, 41 § 2 D || quicquid RD2 7 cęciderunt (ę
in e) R 8 an] an ac V || karthago (o in ini m. 2) B kartagini
II cartagini GV || uidebatur] debibatur (e a. s. m. 2) D || cum] quum
A ut plerumque 9 centum uiginti] DAX2 cxx R ΠG || condicionis
ipsa postremo dicat Italia: cur
per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit
repugnauit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque
fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat?
non requiro de innumeris diuersarum gentium populis diu
ante liberis, tunc bello uictis, patria abductis, pretio uenditis,
seruitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis
opinati sint, quid de temporibus iudicarint.
omitto de regibus
\'magnarum opum, magnarum uirium, magnae gloriae, diu
potentissimis, aliquando captis, seruiliter catenatis, sub iugum
missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam
stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere
miseriam.
nos, nos inquam ipsos uitaeque nostrae electionem,
cui adquieuimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt,
bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum
pretium pacis est.