GetPassage urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa001.opp-lat1:4.16.8-4.16.21 urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa001.opp-lat1:4.16.8-4.16.21

tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit.

Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto uelut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipauit; quorum numerus ad sex milia uirorum fuit.

Campania uero uel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. post hoc L.

Postumius praetor aduersus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est.

Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Мaximo consulibus AVCТORES § 7 et § 8 Florus 2, 6 6 23—25; Liuius 22, 57; cf. Augustin. C. D. 3, 19 § 9 Liuius 23, 14; cf. Augustin. I. c. § 10 Liuius 22, 61; 23, 1—10; 11 § 11 § 11 Liuius23, 24 § 6; cf. Periocha § 12 Liuius 23, 30 6 18; 31 § 15; 30 6 19; 23, 44—46 (cf. Per.) EXPILATORES 20 Deinde-p. 250, 3 superari exscripsit Paulus 69 1 post] LD postea Rv || districto RDv 4 decemum D; immo Marcum || dilecto L delectu B delecto D || habito R 5 inmaturae RD || IIII∙ R 6 spectatio D 8 praetio Ra || emtos D 9 aegenti B 10 aIt.ęa quaester (ter in ras.) B || plebi L 11 consiluit R1 12 factum] statum (ata in ras.; s. s. factũ) R || colens L || suplemento R 14 esse L || inpunitate BD 15 campania∗ B 16 potius om. L 17 paenitus sed a erasa B || post] sic ps R || lucius (lu in ras. m. 1 D) LRD || psumus (ps in post mut. et m in mi corr. al. m.) B 18 aduersumD || pignare Ra 20 semphronio B simpronio D || gracco Ra || quinto RD || faboo (sed prior 0 expuncta m. 1) D || coMa- L Claudius Marcellus expraetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari.

Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem grauissimo bello oppresserunt; nam xxxv milia militum de exercitu eius uel caede uel captione minuerunt.

Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostiam societate in sua castra duxerunt.

Sempronius Gracchus. proconsule ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est.

Centenius Penula centurio decerni sibi ultro bellum aduersum Hannibalem petiit: a quo cum octo milibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est.

post hunc Cn. Fuluius praetor ab Hannibale uictus amisso exercitu uix euasit.

Pudet recordationis. quid enim dicam improbitatem magis an miseriam Romanorum ? immo uerius uel improbam miseriam uel miseram improbitatem.

quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem priuata conlatione AVCTORES § 13 Liuius 23, 26 — 29 (cf. Per.) et Eutrop. 3, 11 § 14 Liuius 24, 49 § 7 sq. § 15 Liuius 25, 16 (cf. Per.) § 16 Liuius 25, 19 (cf. Per.) § 17 Liuius 25, 21 (cf. Per.) § 18-§ 21 Orosius in uniuersum duce usus Floro 2, 6 § 31 et 32, ad § 20 autem Eutropio 3, 13 compilato EXPILATORES 11 Centenius—14 euasit exscripsit Paulus 60 1 metellus L || designatus] dies natus R1 2 pest] p3 in estp3 al. m. mut. R || repi- L II runas Ra 3 pem D || annibalem D || pse B sed s. s. os (o m. 1, s m. 2) B 4 hispanias L || etaliam D 5 comparantem Rb D || XXXu. milia L XXI - V milia B treginta quinque milia D 6 capcionem inuenilrunt D 7 c∗ethiberos (ante t 8. 8. l m. 1) R celthiberus D 8 praetio LRa praecio ut fere ubique D 9 castra sua v || simpronius D 10 quodam om. m. 1 sed 8. u. add. m. 2 L 11 centyrio L 12 petit D || vm mililibus (er. li ut uid.) R || militiil (∼ m. 1; pone ũ rasura) B ,18 in om. Ra || aciae Ra aci∗e Rb || gn- L gneus RD 15 inprobitatem R 16 an] ac D || uel improbam] DR (inpr- B) uelntiprobam L 17 inprobitatem RDb || ę∗rarium R aerrarium D 18 pr- L || ∗egenam R || priuatam D || collatiane Ra conlaciones D || posclbat Ra poscebat, miles in castris non nisi aut puer aut seruus aut sceleratus aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis paene nouicius uidebatur, postremo cum ita inminutis fractisque omnibus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur:

— eo tempore, cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur.

et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando uicerunt. ex quo euidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.