Postea Philippus cruentissimam nictoriam in Thebanos et
Lacedaemonios exercuit: siquidem principes ciuitatum alios
securi percussit, alios in exilium egit, omnes bonis priuauit.
pulsos dudum a ciuibus in patriam restituit: ex quibus trecentos
exules iudices rectoresque praefecit, qui ut antiquum dolorem
noua potestate curarent, pressos infeliciter populos in
spem libertatis respirare non sinerent.
praeterea magno dilectu
militum in subsidium regiae dispositionis ex tota Graecia
habito, ducenta milia peditum et quindecim milia equitum
Iustin. 9, 4 § 1.7-8 exceptis § 1 et Lacedaemonios,
§ 2 dadum..qui—sinerent (ad quae ultima cf. Iustin. § 9
et 10) Orosianis § 3—4 congregantur
tres duces
hoc est Parmenionem Amyntam et Attalum praemittendos in
Persas legit. et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur,
Alexandri — qui erat Olympiadis uxoris suae frater
et post a Sabinis in Lucania prostratus est —, quem Epiri
regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat,
nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram celebrare decreuit.
qui cum pridie quam cocideretur interrogatus fuisset,
quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur,
eam esse optimum, qui uiro forti post uirtutum suarum glorias
in pace regnanti sine conflictatione corporis et dedecore
animi subitus et celer inopinato ferro potuisset accidere: quod
ipsi mox obtigit.
nec ab iratis dis, quos parui semper penderat
quorumque aras templa et simulacra subuerterat, quin
electissimam ut ipsi uidebatur mortem adipisceretur, potuit
Iustin. 9, 6
§ 1 et 8, 6 § 4 sqq.; post—prostratus est: Oros. 3, 11 § 5 eadem
de C. Julio Caesare narrantur a Suetonio Iul. 87 et Plutarcho 63 male
huc translata ab Oroaio om. D || exercito P || machedonum (um in ras.)
P macedonum (oe ex che) R || barbaria] LPR1 barbarie R2D
2 assiam PRa || misurus P missurus ∗∗∗∗∗∗ (missurus iterat. sed eras.)
R 3 amyntam (yn in ras.;
nam die nuptiarum cum ad ludos magnifice apparatos
inter duos Alexandros filium generumque contenderet, a
Pausania nobili Macedonum adulescente in angustiis sine
custodibus circumuentus occisus est.
Adserant nunc multisque haec uocibus efferant quasi uirorum
fortium laudes et facta felicia, quibus amarissimae aliorum
calamitates in dulces fabulas cedunt, si tamen numquam. ipsi
iniurias, quibus aliquando uexantur, relatu tristiore deplorant.
si uero de propriis querimoniis tantum alios audientes adfici
uolunt, quantum ipsi perpetiendo senserunt, prius ipsi non
praesentibus praeterita sed gestis gesta conparent
ex auditu uelut alienorum arbitri indicant.
per uiginti et
quinque annos incendia ciuitatum, excidia bellorum , subiectiones
prouinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas
pecorum, mortuorum uenditiones captiuitatesque uiuorum
unius regis fraus ferocia et dominatus agitauit.