GetPassage urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:10.60.1-10.60.2 urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.perseus-lat1:10.60.1-10.60.2

Potuit quidem ignorasse Domitianus, in quo statu esset Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia scriberet; sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui non ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset.

Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent, ut si quid illi novi criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi.