GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.8.61-2.8.80 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.8.61-2.8.80
tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos te Deus? ut semper gaudes inludere rebus humanis!” Varius mappa conpescere risum vix poterat. Balatro suspendens omnia naso “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque responsura tuo numquam est par fama labori. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent. adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. sed convivatoris, uti ducis, ingenium res adversae nudare solent, celare secundae.” Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris, commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis” et soleas poscit. tum in lecto quoque videres stridere secreta divisos aure susurros.’ ‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum