GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.61-2.3.80 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.61-2.3.80
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus errori similem cunctum insanire docebo. insanit veteres statuas Damasippus emendo: integer est mentis Damasippi creditor? esto. ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. cum rapies in ius malis ridentem alienis, fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor si male rem gerere insani est, contra bene sani: putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli dictantis, quod tu numquam rescribere possis. audire atque togam iubeo conponere, quisquis ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristive superstitione aut alio mentis morbo calet: huc propius me,