GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.9.1-1.9.20 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.9.1-1.9.20
Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis: accurrit quidam notus mihi nomine tantum:arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’ ‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’ cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille ‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire: iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te circumagi: quendam volo visere non tibi notum; trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’ ‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’ demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,