GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi003.perseus-lat2:5.41-5.60 urn:cts:latinLit:phi0893.phi003.perseus-lat2:5.41-5.60
non defuisse masculae libidinisAriminensem Foliamet otiosa credidit Neapoliset omne vicinum oppidum,quae sidera excantata voce Thessalalunamque caelo deripit.hic inresectum saeva dente lividoCanidia rodens pollicemquid dixit aut quid tacuit? “o rebus meisnon infideles arbitrae,Nox et Diana, quae silentium regis,arcana cum fiunt sacra,nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domosiram atque numen vertite.formidulosis cum latent silvis feraedulci sopore languidae,senem, quod omnes rideant, adulterumlatrent Suburanae canesnardo perunctum, quale non perfectiusmeae laborarint manus.