GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi001.perseus-lat2:4.3.1-4.3.20 urn:cts:latinLit:phi0893.phi001.perseus-lat2:4.3.1-4.3.20
Quem tu, Melpomene, semelnascentem placido lumine videris,illum non labor Isthmiusclarabit pugilem, non equos inpigercurru ducet Achaicovictorem neque res bellica Deliisornatum foliis ducem,quod regum tumidas contuderit minas,ostendet Capitolio:sed quae Tibur aquae fertile praefluuntet spissae nemorum comaefingent Aeolio carmine nobilem.Romae principis urbiumdignatur suboles inter amabilisvatum ponere me choroset iam dente minus mordeor invido.o testudinis aureaedulcem quae strepitum, Pieri, temperas,o mutis quoque piscibusdonatura cycni, si libeat, sonum,